# Epitome Galeni operum 739-3

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/739-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/739-3

CAPVT III Quorum igitur uel memoria, uel intellectus perijt (intellectus enim amissio, stultitia est) som nos obseruare oportet. Praeterea, utrum excernant quippiam, uel ex naribus, uel ab ore, quod à capite defluat: an aridae huiusmodi partes sint Quippe ex ijs dispositionem ipsam consequi coniectura poterimus. Vbi igitur uel perijt, uel grauiter laesa est memoria, frigida est omnino intem peries cerebri: quocirca calfacere ipsum opor- 40 tet. At uerò exiccare, uel humectare, non necessarium est: sed si humiditati compuletur, arefacere: si ariditati, madefacere. Caeterùm si inter has me dium obtinet, ipsum est conseruandum. Interdum uerò ubi principales actiones sunt laesae, febris quoque accedit: ut in phrenitide & lethargo. In terdum sine febre adest uitium: ut in mania, & melancholia: id quod modò per consensum, modò primaria affectione cerebro laborante, accidit. Etenim ubi proprijs accidentibus exprimuntur huiuscemodi uitia, permanentiaque sunt, nec alijs praecedentibus superueniunt, primogenia dicuntur esse. Vbi uerò proprijs accidentibus minimè limitantur, neque perpetuò permanent, atque ad alias affectiones sequuntur, per consensum ipsa eue nire dicimus. Nec interim latere nos debet, ubi quis lege consortij afficitur, fiatque adhuc affectio quòd deletis efficientibus eam causis, ipsa quoque simul deletur. Sin autem consentientes partes permanentem iam habeant dispositionem, quamuis causa efficiens conquiescat, ipsa tamen permanebit affe ctio. Quòd autem in cerebro consistant omnes prin cipalium animae uirium affectus, pro confesso habent omnes medici, qui studio ueritatis tenentur: sicuti & quòd omnes nerui qui uoluntatis imperio audiunt, à cerebro ducant originem.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
