Latin
CAPVT III
Galenus, Epitome Galeni operum 740
Unproofread scanNot analysed yet
Conuulso siquidem uniuerso corpore, omnes profectò autumant, talem quampiam affici partem, quę ut in arbo re caudex ramorum, sic ipsa sit communis omnium neruorum origo. Si igitur partes omnes quę infra faciem sunt sitae, conuulsae sint, primas spinalis me dullae partes affectas esse putandum est, ac proinde illis opitulandum. Si uerò simul cum uniuerse corpore facies quoque conuulsa uideatur,* non mo dò spinalis medullae exortum, sed etiam cerebrum ipsum, à quo nerui faciei oriuntur, curamus. At ue rò si crus tantum, aut altera manus conuulsione ten tetur, totius membri conuulsio neruorum, qui ad ipsum feruntur, principium affectum esse declarat Caeterum cùm omnis motus à uoluntate profectus, attractis musculis in eas quibus innascuntur partes, fieri uideatur: nec fieri possit attractio, nisi ad suam originem retrahatur musculus, constat conuulsionem in conuulsis partibus factam, hac sola ra tione à motu naturali differre, quòd praeter uoluntatem fit. Porrò ipsam conuulsionem neruorum, ol plenitudinem uel inanitionem fieri, quam uerissimè pro fessus est nobis Hippocrates: id quod uel ex fidi culis instrumentorum (quae ob utranque intemperiem ambientis aëris, humidam nempe &aridam adeò tenduntur ut disrumpantur) liquidò constat. Si igitur conuulsio fiat uel à labore, uel uigilijs, uel fame, uel solicitudine, uel arida aestuantique fe bre, qualem est uidere in phreniticis, causam eius ariditatem, inanitionemque, rectè putaueris. Sin uerò temulento cuipiam, ac omnino pleno homini conuulsio accidat, non ab re ipsam à contraria causa iudicabis ortum habuisse. Atqui inanitioni contraria est repletio. Iam comitialis morbus conuulsio est omnium corporis partium, minimè quidem perpetua (ut in emprosthotono, opisthotono &retano) sed quae ex temporum accidit interuallis. Nec solùm hac re, sed mentis quoque &memoriae, ac sensuum oblaesione, à iam dictis conuulsionum generibus differt. Vnde constat in cerebro hunc affectum consistere. Cęterum uelox eius discussio, crassum humorem spiritus meatum in cerebri uentriculis obstruentem, hunc maxime affectum peperisse declarat: neruorum principic seipsum quatiente, quò excutiat id quod infestat. Itaque non ab ariditate, inanitioneue, sed à crasse &uiscido humore, impediente animalem spiritum, quo minus deferatur in corpus, hanc affectionem gigni, argumento est, quòd subitò &fiat, &soluatur. Siquidem breui tempore fieri non po test, ut uel cerebrum, uel tenuior ipsius membra na, ad tantam ariditatem perueniat, ut corio simise quippiam patiatur. In corpore itaque cerebri, anima suam sedem sortitur: in quo etiam fit tum ipsa ratiocinatio, tum recordatio sensibilium ima ginum. Primum autem instrumentum ipsius animae, tum in sensibilibus actionibus uniuersis, tum in ijs quae à consilio &uoluntate proficiscuntur, sp ritus est animalis, qui in cerebri uentriculis cor 60 tinetur, sed praecipuè in postremo: quamuis non contemnendus sit medius uentriculus, quem amplecti multis rationibus cogimur, ut duos anteric res deserere. Satis tamen fuerit ad curationem nosse sedem affectam esse ipsum cerebrum: atque ir eius uentriculis humorem crassum &uiscidum conprehendi,