# Epitome Galeni operum 753-2

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/753-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/753-2

nes significantur. Vna est flammea in corde & pulmo ne caliditas. Secunda, in altero spiritalium instru mentorum angustia. Tertia, facultatis musculos mouentis debilitas. Cùm igitur huiusmodi spira tionem conspexeris, in primis arterię pulsationem per pendere oportet: haec enim quantus sit calor, indi cat. Deinde spirationem ipsam expende, an multa, an frequens, an exufflando fiat. Postremò thora cem in pectore tange, quem si praeter caetera ardentem inueneris, iam omnes copiosi caloris no 10 tas te habere ne dubita. Quibus ex abundantia accedit faciei, oculorumque rubor, capitis ardor sitis uehemens, lingua arida, salebrosaque. Vbi ue rò incendij signis modum seruantibus, thorax dilatatur uehementer, angustiam in spiritalibus in strumentis esse portendit. Solet autem imbecillitas accidere spinae, interdum cerebri uitio, utpote à quo & sentiendi, & mouendi facultatem recipit interdum ipsa duntaxat spina primario affectu laborante, idque ob peculiarem intemperiem, uel toti 20 spinae, uel diuersis ipsius partibus aduenientem. Igitur ob ipsius imbecillitatem spinae, omnib. tho racis partibus solet aër inspirari, uel nullo arden te calore aegrum ad id cogente. Siquidem ubi animans quiescit, uiresque ualidae sunt, liberam respi rationem solum septum transuersum efficere solet, Vbi uerò id ob imbecillitatem, spirandi munus per ficere nequit, intercostalium musculorum tunc concurrit auxilium. Quòd si praeterea maiori animal egeat spiratione, tunc superni musculi omnes, quorum maximi scapulas secum manifestè mouent ad spirandi actionem desiderantur. Caeterum tametsi per spiritalium organorum imbecillitatem totus thorax moueatur, dilatenturque narium pinnae, dilatatio tamen thoracis est minor, quam in ardentibus febribus: in quibus, si uires ualeant, * rotus tho rax plurimum dilatari consueuit: minorque etiam quam in angina, & dyspnoea, & peripneumonia. Quippe hoc morbo affecti, & maxima, & frequentissima spiratione utuntur. At quemadmodum ob infirmi- 40 tatem omnium organorum respirationis, sic ob unius quoque particulae imbecillitatem, omnes thoracis partes dilatari coguntur. In uniuersum autem, unica pereunte actione, solum musculum qui ipsam efficere solet, aut neruum ipsius, esse affectum, putandum est. At ubi plures actiones uitiatae sunt in diuersis locis, accidit interdum omnes muscu los, quibus perficiuntur, ab aliqua communi cau sa esse oblaesos. Fieri etiam potest, ut neruus aliquis, qui musculis illis communis est, afficiatur. Ve 50 rum si ex anatome, ad quam particulam porrigar tur singuli nerui ab spina prodeuntes, didiceris, affectas sedes quam facillimè inuenies. Sic enim cùm ex refrigeratione primarum uertebrarum spinae, a quibus quatuor nerui ad caput ascendunt, ut peri cranio sensum largiantur, cuiusdam olim caput afficeretur: affecta sede explorata, illique remedijs adhibitis, eum subitò persanauimus.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
