# Epitome Galeni operum 754-2

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/754-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/754-2

CAPVT Quòd non sit eadem res, uox atque sermo, nemi nem ignorare existimo. Vox siquidem uocalium instrumentorum est munus: loquela uerò, eorum quae sermoni sunt deputata: inter quae lingua sermonis orgaprincipatum obtinet: cui non parum conferunt & na na. sus, & labra, & dentes. Sic etiam uocis instrumenta Vocis instrumen sunt guttur, & ipsum mouentes musculi, ac ner taui qui à cerebro ipsis mouendi uim deferunt. Igi tur si uel claudentes, uel aperientes guttur muscu Vox qua ex cau li, immobiles reddantur, qui sic afficitur obmusa perire aut vi tiari possit tescet. Vbi uerò uel difficulter mouentur, uel palp tant, uel tremunt, uel aliter afficiuntur, pro affe ctionis ipsius modo uox ipsa laedetur. Quòd si alius quispiam ex mouentibus guttur musculis quoquo modo laedatur, uitiabitur quidem uox, sed exiguum. Quippe sic affectus, neque obmutescet omnino, neque ita paruam habebit uocem. Vi autem ex musculis guttur mouentibus, praecipui habentur ij, qui ipsum & aperiunt & claudunt: ita ex uocalibus neruis, ij quos recurrentes uocant: qui & ipsi, sextae coniugationis pars sunt ner uorum, qui à cerebro oriuntur: quemadmodum & Recurrentes neru refrigerati, vocem impediunt. Vox in acumen & magnitudinem quando vi tietur. Vox vnde efficiatur rauca. Angina offen lit vocem simu & respirationem. Voci qui affe ctus incommodent Vocis materia est efflatio. Efflatio quomo do fiat. Actiones inter se conuenientes, sun quinque circa respirationem. Expiratio. Efflatio. Efflatio stre pens. Vox. Loquela.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
