Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 755
Unproofread scanNot analysed yet
Difficilis respiratio, in qua om nes thoracis mo uentur musculi, à quibus causi oriri possit, inue cligatio. alij, qui quidem per ipsum dispersi, differunt ab il lis, eò quòd à neruis sextae coniugationis, non in ceruice, sed cùm ad thoracis regionem peruenerint, separantur. Per uulnera igitur recurrentes nerui refrigerati, tantisper uocem impedient, donec calfacti, naturalem temperiem recuperarint. Praeterea uitiari uocem in acumen &magnitudinem haud obscurè contingit, ubi fauces etiam à suis musculis contendi &contineri non possunt. Item grauissimè laeditur uox, cùm membrana faucibus 10 gutturique continua, multa humiditate rigatur. Quòd etiam destillationes eadem ratione uocem raucam efficiant, nemo non intelligit. Vehemens quoque exclamatio similiter uocem offendit. Caeterùm cùm gutturis musculi interni inflamman tur, angina is affectus dicitur, quae simul &uocem, &spirationem laedit. Idem quoque in uniuersum facere solent omnes praeter naturam tumores, siue in spiritalibus uijs exoriantur, siue extrinsecus ipsas comprimant. Sic enim gula quoque, ubi 20 inflammatione est affecta, ut comprimat asperae arteriae tunicam, qua cartilaginum ipsius extremi tates, sigmoides dictae, iunguntur, &spirationi &loci noxam afferre consueuit: quemadmodum &uer tebrarum ceruicis in anteriorem partem luxatio. Igitur omnes huiusmodi affectus uoci accidunt, proprijs ipsius instrumentis uitio aliquo laborantibus. Sunt autem affectus alij, cùm peculiari sua materia priuatur: quae sanè est, generaliter quidem loquendo, expiratio: secundum speciemue 30 rò, efflatio. Quę quidem sit, cùm spiritus affatim foras effertur, concurrentibus ad hanc actionem intercostalibus musculis. Proinde accidit, ut per uehementia thoracis uulnera, atque omnino ipsius in altera parte resolutiones, in primis quidem semispirans, ac mox animal semiuocale euadat: idque per accidens. In apoplexia uerò, sopore, mor bo comitiali, uigilanti sopore, communi ratione earum actionum, quae ab imperio uoluntatis pro ficiscuntur, uocem laedi contingit. His itaque quinqu actionibus consequentia quadam inter se conue nientibus, expiratione, efflatione citra strepitum, strepenti efflatione, uoce, &loquela: si earum pri ma laedatur, reliquas omnes laedi necesse est. Vitima uerò laesa, reliquae haudquaquam laeduntur. At cùm secunda, tres oblaeduntur reliquae. Cùm tertia, duae ultimae. Cùm quarta, sola postrema. Atqui expirationem efficiunt uniuersi thoracem con trahentes musculi: efflationem (quae uehemens expiratio est) intercostales maximè: strepentem 50 efflationem, ij qui in faucibus sunt: uocem uerò ipsam, gutturis musculi absoluunt. At lingua ar ticulatim uocem distinguens, loquendi usum largitur: ad quam rem nonnihil conferre uidentur dentes, labra, narium foramina, palatum, gurgu lio, mediocreque ipsius linguae uinculum. Quorum aliquod si fuerit uitiatum, uitiari quoque sermonem ipsum contingit.