# Epitome Galeni operum 761.1-3

Galenus, Epitome Galeni operum, 761.1 to 761.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/761.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/761.1

sum separat irscibilem animae fa cultatem ab appe titoria. atque thoracem est, purulenti & pus continere, & ipsum tussiendo expuere, haud obscurè cernunt Nec uerò defendi potest, sanguinem in ea uena quę circa spinam est, contentum, regurgitare ad cor ut inde ad pulmones feratur: quod ex Erasistrati sermone colligitur. Nam è contrario, uena haec, à dextra cordis auricula exorta, sanguinem secum defert, qui omnibus thoracis partibus, quae circa octo costas inferiores consistunt, alimentum prae beat. Etenim superiores quatuor non ab * ea, sed à uena perreptante ad iugulum, nutrimentum susci piunt. Pus itaque in thoracis capacitate contentum, expirationis tempore in pulmonis asperas arterias transmittitur. Siquidem respirationis actio ad ipsum thoracem pertinet, pulmone nullam pro priam habente motionem: quippe qui per conse quentiam dilatato thorace, pariter ipse attollitur eo uerò constricto, spongiarum manibus compressa rum exemplo, rursus in sese residet. Proinde the rax uehementer constrictus, humorem qui in uacui 20 tate subdita continetur, in asperas eius arterias conprimit. Nisi uerò thorax admodum uehementer pulmonem omni ex parte compresserit, humor in asperarum arteriarum ora recipi haudquaquam poterit. Quamobrem quò robustior fieret compressio animali adiunxit tussim natura, quę naturale est symptoma, sternutationi, singultui & nauseae, ce simile. Verùm quia uiribus opus est, quibus exc tetur huiusmodi naturale symptoma, contingi frequenter per suppuratos affectus interire ae gros, uiribus antea prostratis, quòd à ualidissi ma celerrimaque constrictione thoracis fiat tussis quam uires adeò imbecillae praestare nequeunt Porrò inseparabilia lateralis morbi symptomata sunt, febris acuta, dolor, perinde ac si locus uel intendatur, uel pungatur: spiratio frequens & exigua, pulsus paruus, arteriam & duram, & quodammodo tensam indicans, tussis magna ex parte cum coloratis sputis, nonnunquam uerò sine his Atque has sanè incoctas uocant pleuritides, quae 44 uel celerrimè hominem rapiunt, uel longo tempe ris spacio finiuntur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
