Latin
761.4 to 761.6
Galenus, Epitome Galeni operum 761.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt praeterea alij laterum cum febre dolores, per quos spirationem exiguam reddi est necesse, sed nullum sputum redditur: ut in ea re nihil à pleuritide sine sputo constante differre uideatur. Verùm hi facile ab illis discerni possunt, quòd in his quidem nulla omnino tussis mole stet (quemadmodum in illis, qui absque sputo infestantur pleuritide, in quib. sicca adest tussis) neque tensionem, neque ullam duritiem pulsus referat, nec per inde acuta febre laborent, nec denique adeò diffi culter spirent. Sunt etiam nonnulli, qui extrinsecus presso inflammato loco, dolere sese fatentur. Atq ij per sputum purgantur minimè: quia ab initio n hil eius succi, qui excitauit inflammationem, peruenire ad spacium thoracis consueuit. At inflamma tione concocta, nisi pus prius discussum fuerit, ad cutim usque attollitur, inciditurque. CAPV Terminum quo thoracis pars inferior finitur, an 60 tiqui phrenas uocarunt, fortè quia eo inflamma to mens laeditur. At Plato ipsum septum appellat, quòd irascibilem animi facultatem, quae in corde est, ab appetitoria, cuius sedes est in iecinore, distinguat, separetque. Caeterum recentiores septum transuersum id nominant, ut Aristoteles succin cturam. Qui sanè musculus spirationis instrumen tum cùm sit, non immeritò, si afficiatur, ipsam laedit spirationem. Antea tamen quam quis ob affectum septum deliret, frequentem atque exiguum: infestante uerò delirio, multa uarietate inaequalem spiritu reddit. Delirare tamen solent nonnulli, ob uitium consistens in ore uentriculi: sicuti per febres arden tes, pleuritidem, &peripneumoniam. At quae ob se ptum transuersum deliria oriuntur, non multum: phrenitide distant.