Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 763
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT cidit Os uentriculi (quod ueteres ob accidentia quę inducit, cor nominabant) non solùm syncopam sed conuulsiones, sopores, morbum comitialem, atque melancholiam inferre solet: necnon symptomata, qualia per suffusiones infestant. Quos qui dem affectus omnes, consentientibus ei caeteris partibus, in ipso fieri contingit. Quippe ad propriam eius rationem pertinet, tum fastidire, tun natantes cibos corrumpere. Nam si cibi in uentriculi fundo firmentur, praecipuè si suapte natu ra non facilè corrumpantur, *neutrum ex illis accidit.