Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 770
Unproofread scanNot analysed yet
Nephritici uerò dolores eodem in loco stabiles, infestant iugiter. Cùm itaque dolor in loco fuerit altiore renibus, manifestum colicae indicium portendit: si uerò circa sedem renum infestet, urinae considerandae sunt. Nam nephritici ab initio dilutas pu Nephriticorum vrinae quales. rasque reddunt urinas: dein sequentibus diebus crassum aliquid in ipsis subsidere uidetur: demum arenosae minguntur. At in colica, si quid ab aluo Colica excrementa qualia deijcitur, id flatuosum quodammodo est, &saepenumero aquę supernatare consueuit, similem habens bubulo stercori consistentiam. Quinetiam cruciatus colici, quàm nephritici, multò magis lenientibus mitigantur clysteribus. Atque interdum euenit, ut frigido aliquo humore simul eie cto, ilicò quiescant. Quare ipsum praesidium mitigans, erit etiam curatiuum atque prognosticum. Nephritici etiam dolores, cum urina exeunte lapide, simul &soluuntur, &locum affectum indicant. Vt autem perseuerante dolore utraque pars eisdem auxilijs indiget, sic tempore subsequente ad prae seruationem oportet diuersa praesidia adhibere Cùm autem omnia intestina ordine quodam à Intestinorum uentriculo ipso descendant, atque omnium supre- ordo. mum, ieiunum sit: deinde, quod tenue uocatur: postea caecum, quod usque ad infernas partes extenditur: deinde colon, quod ad superiores reuertitur partes, ita ut saepenumero hepar &lienem attingat: satis mirari non possum, quo pacto ue hementissimos quosque dolores, quacunque in par Dolor colicus. te consistant, ab omnibus colo tribuantur. Igitur ob frigidum crassumque, aut etiam humorem uiscidum, aut ob flatulentum spiritum, in corpore crasse densoque alicuius intestini inferioris genitum, sed egredi nequeuntem, excitari dolor consueuit: uehemens quidem, ob intemperiem atque tensionem corporum in quibus haeret impactus: longus uerò, quia difficulter uacuatur. At dolor ille acerbissimus, quem ileon, uoluulum &chordapson Ileos. Voluulus. uocant, sublimiores intestinorum partes infestat, Chord. ipsos. adeoque impellit ad uomitum, ut nonnulli stercu per os reddentes, miserrima tandem morte moriantur. A quo affectu uix aliquis unquam euaVoluulo laborantem vix alidere potuit. Itaque non ab re uisum est medicis anti quem euasisse. quioribus, uel ab inflammatione, uel ab obstruVoluuli causa ctione aridi stercoris, oriri huiusmodi tenuium in testinorum affectum. Sunt &alia symptomata, qua &intestinis &uentriculo simul affectis euenire creduntur: ut quas lienterias coeliacas nominant, Lienteriae coubi materiae ipsae minimè mordaces existunt. Eteliacae. nim ut mordaces ob mordendi uim omnia inte stina ad excretionem excitant, sic non mordaces, in testinorum imbecillitatem sequuntur: quia retinere contenta ne exiguo quidem tempore possunt.