# Epitome Galeni operum 774

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/774
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/774

Sim liter ubi ex sublimioribus pars aliqua affecta est excrementa cum urinis eiecta intueri, & ea suspectarum partium essentiae comparare oportet Igitur cum urina expurgantur gibbae hepatis partes, atque omnes quotquot his superiores existunt: per aluum uerò pars iecinoris sima, inte stina, uentriculus, lien. Praeter has aliae quaedam fiunt purgationes, sed rarò: ut quum thorax & pulmo per aluum purgatur: quae sub septo trans uerso sunt positae partes, per urinas. Vidimus etiam nos pulmonis uomicam expurgari simili ter per urinam: reiecto uidelicet pure, à pulmone quidem per laeuem arteriam, in sinistrum cordis uentriculum: à corde autem, per arteriam ma gnam, ad renes: atque illinc tandem per urere ras ad uesicam. Etenim ut à concaua uena, ita ex magna arteria, rami ad renes descendunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
