Latin
78.1 to 78.4
Galenus, Epitome Galeni operum 78.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
FACVLTATIB. LIB. II. facilè uincere, &celeriter assimilare, &sibi nutri mentum facere possit. Mox arbitror secundò attrahet, &tertiò, quò scilicet sibi molem magnitu dinemque iustam ex nutritione adijciat. Vnde iam alteratrix inuenta uis est. Tertia uerò formatrix apparebit: cuius ope semen primum ueluti concretum quiddam tenue, membranam illam sibi induit, quam Hippocrates sexta die cum foetu, Mu sicae cuidam mulieri ouorum tunicae similem excidisse ait. Post hoc uerò reliqua etiam quaecunque ab eo, in libello de infantis natura, sunt scripta, fingit. Caeterùm cùm augeri illa post formationem conueniat, id profectò assequentur, tum in om nem extenta partem, tum uerò nutrita. Cor igitur ab initio ita mihi paruum esse, ut nihil à milij semine, aut si mauis à faba distet, intellige. Au gentur porrò ea tantum, quae uiuunt, quorum nimirum formae perfectae iam sunt. At eius quod sit, processus ille qui est ad formam, non utique auctio, sed generatio nominatur. Siquidem augetur id quod est: gignitur quod non est. In uniuersum autem deridenda Erasistrati est opinio, dicentis attractionem fieri successione continui ad id quod uacuatur. Quae ratio, tantum succedere continui ne cessarium facit, quantum effluit. Hoc uerò ijs qui commodo sunt corporis habitu, satis ad nutritio nem est: utpote quibus ea quae apponuntur, ijs quae effluunt, paria esse oportet. At in ijs qui ad ultimum sunt graciles, ac liberaliter refici postulant, nisi multo plus sit quod apponitur, quàm id quod uacuatur, pristinus restitui habitus nun quam poterit. Liquet igitur, quòd tanto plus sunt hi attracturi, quanto etiam pluribus egent. Trahit itaque nutrimentum, non successione conti nui, ad id quod uacuatur, sed perinde ac à magnete lapide ferrum, qui scilicet talis qualitatis trahendae uim habet. At uerò distributionis princ pium expressio uentriculi praestat: reliquum aute eius progressum omnem, tum uenae ipsae contractae ac propellentes, tum singula quę nutriuntur ad se trahentia.