Latin
BALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 780-2
Unproofread scanNot analysed yet
BALENI PERGAMENI DE differentijs febrium liber I. CAPVT Ropriae ac maximè principales febrium differentiae sunt, quae sumun tur ab ipsa febris substantia, quae in calore praeter naturam consistit: ut si dixerimus, febrium aliae quiden mordaces, aliae uerò sunt mites. At reliquae differentiae, ab accidente aliquo deducuntur: ut quum dicimus, febrium aliae pallidae, aliae rubeae, aliae liuidae. Porrò differentiae caloris praeter naturam, &ex eo quod magis &minus, &ex materia in qua calor accenditur, et ex modo motus eiusdem caloris, sumunt. Sunt autem omnino cuidentes.