# Epitome Galeni operum 780

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/780
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/780

Arteriae itaque nullam aliam in pudendo habent actionis uim, quàm in uniuerso corpore: licet calfactis umbis par sit, ut arteriae calidiores reddantur, & magis etiam pateant ipsarum ora. Quamobrem non exiguam tunc spiritus essentiam, in fistulosum neruum effundunt: qui paulatim impletus, co lem extendit, ita ut tota ipsius essentia consistere in fistuloso neruo uideatur. Ex dictis igitur cor stat, uel ob arteriarum ora immodicè patefacta iel uaporosum spiritum in fistuloso neruo orum, priapismum oriri. Cęterùm ab utrisque ipsum fieri posse existimo crebrius tamen ob arteriarum ora patentia. Porrò medicamenta excitandae tentiginis uim obtinentia, tum epota, tum pr bi lumbisque admota, calida omnino, ac flatulen ta sunt: quemadmodum contraria omnia, minimè flatus excitant, ac potius refrigerant, quàm calfaciant. Sunt praeterea alimenta quędam, quę, quòd plurimum gignant seminis, excitare ad libidinem possunt. Iam uerò qui quum plurimo se mine abundent, à concubitu abstinent, ij interdum priapismo uexari solent, praesertim si uene reis imaginibus molestentur, nec studeant ut mul ta exercitatione sanguinis abundantiam dissipent At cantores & athletę, qui iam inde ab initio nul lam uitae partem uenereis illecebris contaminarunt, nullam admittentes eiusmodi uel cogita ionem, uel imaginationem, ijs pudenda & exilia, & rugosa fieri, ueluti senibus, consueuerunt. Siquidem praeter caetera quae accidere solent ijs, qui protinus iuuenture prima immodicè sese per niserunt libidini, id etiam euenit, ut horum loco rum uasa, amplius patentia, maiorem ad se sanguinis copiam alliciant, & coeundi cupiditas magis increscat. Ignauia siquidem (ut inquit Plato) exoluit: proprij autem officij exercitatio, robus augere solet. Sic mammae quoque, in ijs quae non dum impraegnatae fuerunt, contractae permanent: in alijs uerò à partu infantulos suos lactantibus, uastissimae euadunt, atque ita magnae permanent, lac fundentes quandiu foetum lactauerint: quo ablato, haud ita multò pòst à lactis generatione desistunt.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
