Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 795
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT Febris igitur quae ex intermittente tertiana, "idiana continua, composita est (quam hem tritaeum uocamus) aut flauam bilem habet exu perantem: atque ob id, in ea fiunt tertianae febris accidentia maiora: aut haec quidem parcior, pituita uerò abundantior existit: ob idque quotidianae continuae affectus firmiores: aut neuter horum humorum alterum uincit, sed ambo aequipollere uidentur, id quod in exquisitis hemitritaeis, hoc est, semitertianis, contingit. Ergo si in mistione 20 ipsa praeualuerit febris tertiana, horridior fit tota febris, &nonnihil sibi in inuasione rigoris as sociat. Confestim uerò &feruidior est huiuscemodi febris, &incendij plus habet, magisque ad summum festinat: &aliquid bilis per uomitum aut per aluum, aut per sudores excernitur. At si altera ex pituita febris sit praepotentior, tunc frigus uehementius extremas occupat partes, &pau ci adsunt horrores, ac pulsus magis &diutius comprimitur: tardiusque accessio inualescit, ac lon gum post tempus consistit: non tamen aut sitim, aut magnum adfert incendium: nec in ea, ut in alia, bilis excernitur. Itaque in hemitritaeo exqui sita, quae ex aequali duarum febrium (quandoquidem humorum duorum) temperatura est composita, ueluti pugna quaedam inter uarios affectus oritur, quum aeger nonnunquam inualescente febre tertiana, atque ad cutem humores pellente, incalescat uehementius, remorante interim re uellenteque intrò ipsius motum febre quę ex pitui ta ortum habet: quum nimirum is humor sit tardi ac difficilis motus, frigida &lenta existens materia. Dicitur autem hemitritaeus febris non exquisita, ubi aut bilem, aut pituitam habet uincen tem. Est &alia secunda compula commistioque duarum febrium, tertianae scilicet "idianae, am barum intermittentium, quę similem quidem nu per dictae accessionem facit: hoc tamen interiecto discrimine, quòd haec quidem intermittatur atque necessariò ad integritatem desinat: quodque 5 die secunda cum rigore aut horrore, sola quotidiana febris inuadat. Quamobrem huiuscemodi febris non est dicenda hemitritaeus, si quiden ex numero continuarum hemitritaeus existit. A si in utroque genere hemitritaeus consistat, non haec tantùm, sed multae praeterea aliae febres, hemitritaei dicentur. Caeterùm minimè ex duabu continuis, quarum altera ex bile, altera ex pitui ta oriatur, potest hemitritaeus produci: quandoquidem haec commistio, febrem horridam, &quae 6 multas habeat reduplicationes, non facit. Nam quum omnis febris continua, sui quidem ratione, si exquisita fuerit, neque horrorem habeat, neque rigorem: certè quae ex ipsis componitur, haudquaquam horrida fiet. Necessum igitur est, si hor ridus simul atque continuus sit hemitritaeus futu