Latin
CAPVT
Galenus, Epitome Galeni operum 796-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. Quum autem oriri soleant ephemerę, sanguine non putrefacto, sed tantummodo calefacto: in uestigandum nobis iam est, si putrescere illum ali quando contingat, quaenam species febrium gignatur. Porrò ab aliena caliditate exoriri putrelinem, rectè professus est Aristoteles. Vocat au tem alienam, externam: non familiarem, neque na tiuam. Haec siquidem coquere nata est, illa uero corrumpere, &quod est putrefacere. *Incalesci autem externo calore sanguis, &insolari deustic ne, &pestilenti aëris statu, atque in febribus uniue sis, quacunque ex causa nascantur. Vbi uerò in ali qua corporis parte sanguis plurimus accumula tus, eiusdem partis uim superat, corrumpi consueuit: praesertim si in paruis uasis propter crassitudinem constipetur, aut ob multitudinem impin gatur: quemadmodum uidere est in uniuersis in flammationibus: in quibus sanè duabus de causis ipse sanguis corrumpitur: &quia scilicet non difflatur, &quia à natura non uincitur.