# Epitome Galeni operum 796-2

Galenus, Epitome Galeni operum, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/796-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/796-2

CAPVT IX. Quum autem oriri soleant ephemerę, sanguine non putrefacto, sed tantummodo calefacto: in uestigandum nobis iam est, si putrescere illum ali quando contingat, quaenam species febrium gignatur. Porrò ab aliena caliditate exoriri putrelinem, rectè professus est Aristoteles. Vocat au tem alienam, externam: non familiarem, neque na tiuam. Haec siquidem coquere nata est, illa uero corrumpere, & quod est putrefacere. * Incalesci autem externo calore sanguis, & insolari deustic ne, & pestilenti aëris statu, atque in febribus uniue sis, quacunque ex causa nascantur. Vbi uerò in ali qua corporis parte sanguis plurimus accumula tus, eiusdem partis uim superat, corrumpi consueuit: praesertim si in paruis uasis propter crassitudinem constipetur, aut ob multitudinem impin gatur: quemadmodum uidere est in uniuersis in flammationibus: in quibus sanè duabus de causis ipse sanguis corrumpitur: & quia scilicet non difflatur, & quia à natura non uincitur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
