# Epitome Galeni operum 8

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/8

Sub ca ne autem, & ante canem, laboriosas purgationes existere. Eos qui septentrioni subiacent, aut Aegyptum, aut plagam meridionalem incolunt copiosas & semel factas euacuationes non ferre Qui uerò inter hos sunt medij, manifestam subinde ex uenae sectione utilitatem sentire. Quinetiam oculum phlegmone obsessum, diuersan curationem requirere, ab ea, quam inflammata auris postulat. Quippe acetum cum oleo rosaceo instillatum, unicè aurium inflammationi auxilia tur. Oculis autem, si quis id infundat, haud leuem noxam attulerit. Ad hęc gurgulioni inflan mato, spinae Aegyptiae fructus, necnon scissile alu men, praesentanea remedia sunt: quibus tamer neque in auribus, neque in oculis uti impunè lice bit. Obijcient etiam Empirici contra ipsos methodi cos: ubi pars quaepiam astricta est, non continuo laxandam esse: cùm nimirum in ipsius cruris in flammatione, quae spontè decubuit, minimè qui dem ante totius corporis euacuationem (dum plethora adest) laxanda sit inflammata particula: sed refrigerantibus potius & astringentibus medicamentis admodum comprimenda. Vbi aute corpus uacuatum fuerit, tum demum laxandam esse. Atque his quidem contra illos argumentis utuntur Empirici. At dogmatici, quòd tum sudores, tum urinas, tum deiectiones alui, atque adeo etiam sanguinis fluxus per nares, quamuis mo dum naturae excedant, in morbis contingat oriri utiliter, conuellunt eorum methodicorum sententiam, qui ex immoderatis fluxionibus morbos commu niter iudicant: nempe in fluore quidem uocantes morbum, ubi humores excernuntur immodicè: in astrictione autem, ubi praeter naturam sistuntur: curantesque utrunque remedio contrario. Nam tametsi illae excretiones creticae supprimendae ullo modo non sint, quia per eas id quod laedit, uacuatur: Methodici tamen, qui naturalibus excre tionibus ad omnia, tanquam regula, utuntur, pro hibere eiusmodi accidentia conantur. Caeterùm qui methodici non in excretionibus ipsis, sed in affectionibus corporum, communitates suas collocant (nomine siquidem tenus inter se omnes concordes sunt, sed in rebus ipsis dissentiunt) quo pacto eas dicere euidentes sunt ausi, cùm à sensibus remotissimae sint, nec possint nisi per signa cognosci? Quod quidem si nobis fateantur, in quonam à priscis medicis discrepent, non saris noui: nec etiam qua freti ratione, sex tantùm mensium curriculo, se edocturos artem promin tant. Quippe ad cognoscenda ea quae nostros sensus effugiunt, non uidetur mihi esse opus me thodo exigua: cùm praesertim talia indaganti necessaria in primis sit anatomicae administra. tionis cognitio, ac tum naturalis scientia, tum dialectica exercitatio: ut quę uniuscuiusque partis propria functio sit, atque eius quis usus, facilè deprehendat: utque etiam ex quibus quid concluditur, planè perspiciat, ne sophismatis quandoque aut ab alijs, aut etiam à seipso fallatur. Verùm quan Pueris senibusque nullo pacto uenam secandam esse Vacuationes co viosas qui feram mini me, quique acilè Aurium inflam mationi auxilia ri acetum cum ro saceo instillatum. Oculis acetum sse perniciosissi num. Gurgulioni in flammato quae conferant.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
