# Epitome Galeni operum 80.1-2-5

Galenus, Epitome Galeni operum, 80.1 to 80.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/80.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/80.1-2

FACVLTATIB. LIB. II. Non ab re igitur censuit Hippocrates, mel bilic sis naturis non esse ex usu: inimicum autem esse morbis, quos amara excitauit bilis. At senili naturae, maximè conueniens existere. In uniuersum autem, corporibus calidis, quacunque ex occasione sint ca lida, mel atque dulcia omnia, generandae bili causam praebent: ijs autem quae contrarij sunt habitus, sanguini. Atqui non potest idem cibus alijs uerti in bilem, alijs in sanguinem, nisi intra corpus eorum generatio peragatur. Etenim si cibus quisque à se & in se hanc habens, nec in animalis cor pore mutatus, bilem gigneret, utique in omnibus eam corporibus pari modo generaret. Sunt igitur semper nobis causae ipsae inquirendae. Qui enim intemperamentorum causas cognorit, is facilè ad naturam suam ea reducet. Porrò affectus qui minimè ex accidenti, sed primùm & per se li befactat functionem, is uerè morbus est. Iam ue rò Hippocrates temperatum calorem, & qui modicè est humidus, sanguinis generandi causam affirmat: qua ratione sanguinem potestate calidum & humidum esse ait, aequè ut flauam bilem ca lidam atque siccam, quantumuis sit aspectu hum da. Quippe dissidet quod secundum apparentiam humidum est, ab eo quod uiribus tale existit. Cùm enim ubi plurima in uentriculo flaua pilis continetur, perpetua siti urgeamur, signum est, potestate ipsam calidam esse, & siccam: aequ ut pituitam frigidam, humidamque: cum qua etiam albicans ille succus, quem βλεναν, id est, mucum, appellat Prodicus, frigidus atque humidus est Est & alius humor frigidus simul & siccus, qui & in autumno, & in aetate illa quae succedit uigori, crescit, quam atram uocamus bilem, flaua multò acriorem, & maligniorem. Dysenteriam siquidem quae ab atra incipit bile, mortiferam pro nunciat Hippocrates. Non tamen quae à flaua ori tur, prorsus mortifera est, sed plerique ex ea seruantur. Est autem atrae bilis receptaculum lien: qui ubi minus quàm iustum sit, illam ad sese trahit, utputa quando est malè affectus, neque ualenter tra hit, ut sanguis impurior est, sic totum corpus magis redditur decolor. Tum regij morbi, qui à lie ne aegrotante ortum habent, nigriores sunt: itemque ulcerum cicatrices nigrae. Caeterùm quibus corpus floret, ijs lien, Hippocratis testimonio, minuitur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
