Latin
80.6 to 80.7
Galenus, Epitome Galeni operum 80.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quibus uerò id uiscus magnum &tumens augescit, ijs corpus minuit, &cacochymum red dit. Quemadmodum igitur in feruenti musto duo prouenire excrementa cernimus, alterum leuius, magisque aëreum, quod nimirum florem uocamus: alterum grauius &magis terreum, quod appellamus faecem: sic etiam in sanguine generando, excrementa gignuntur duo, quae illis proportione respondent: alterum tenue, humidumque &fluidum, quod flaua dicitur bilis, &in uesicam sellis excipitur: alterum faeculentum &terreum, quem ueteres atrum succum appellant, quemque ad se lien ipse trahit. Caeterùm non eandem habent hi succi speciem, cùm respondent naturae modo quam ubi praeter naturam se habent. Quippe qua flaua dicitur bilis, dum ad ultimum perassatur, crassa, ignea, &uitellina redditur. Atra etiam bilis perpessa idem, longe malignior quàm naturalis euadit. Siquidem tum acris, in morem aceti, fit: tum corpus ed by OOc Mel biliosis naturis non esse ex vsu, conferre au tem senibus.