Latin
816.1 to 816.4
Galenus, Epitome Galeni operum 816.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VII De signis salubribus Sunt autem ex signis, salubria quidem, quaecunque praesentem indicant sanitatem, &futuram praenunciant, &praeteritam memoriae subijciunt Insalubria uerò, quae &praesentem indicant aegri tudinem, &futuram praenunciant, &pręteritam memoriae subijciunt. Eadem ratione neutra dicuntur, quae neutram dispositionem ostendunt, 20 praenunciant, &memoriae subijciunt: quaeque par tim quidem salubrem, partim insalubrem dispe sitionem indicant: &quae aliquando quidem sa lubrem, aliquando uerò insalubrem. &haec quod secundum tria tempora, ueluti salubria &insalu bria, appellantur. Dicuntur autem nonnunquam a uetustioribus medicis haec omnia, signa pręnun ciatiua, quamuis sint praesentium &praeterito. rum indicatiua. Porrò usus non paruus ex praenunciatiuis atque indicatiuis accedit: minor autem 30 ex his quae memoriae subijciunt De signis optimae constitutionis. Caput, VIII Salubrium autem corporum dignotiones sumen dae sunt ab ijs quae secundum essentiae rationem eis insunt, &ab his quae necessariò sequuntur ipsa functionibus atque symptomatis, quae propriè accidentia appellantur. Ab essentia quidem ipsa, eorum quae optimam habent constitutionem commensuratione: consimilium quidem, in calidi 40 tate, frigiditate, humiditate, &siccitate: instrumentorum uerò, in quantitate ac numero eorum ex quibus constant: ac praeterea formatione, situ partium singularum, &totius instrumenti. Ex his uerò quae necessariò consequuntur consimilia quantum quidem ad tactum attinet, à mediocrita te quae in mollitie &duritie consistit: quantum uerò ad aspectum, à colore optimo, &laeuitati atque hispiditatis mediocritate. In functionibus perfectione, quam ipsarum esse uirtutem dicimus. Ab ijs uerò quae instrumentarias sequuntur partes, à commensuratione &pulchritudine omnium totius corporis instrumentorum: ac praete rea, ab earum quę ipsis insunt, uirtute operationum. Optimae igitur constitutionis corporum signa ind catiua sunt haec. Eorum autem quae ab ipsa defi ciunt, &adhuc tamen salubria existunt, nonnulla quidem in consimilium temperatura uitium ali quod paruum habent: nonnulla uerò in instrumentariorum uel omnium, uel aliquorum commensu 60 ratione, &hoc quoque per exiguum. Sunt quae in utrisque uitium aliquod habeant.