# Epitome Galeni operum 816.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 816.1 to 816.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/816.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/816.1

Cap. VII De signis salubribus Sunt autem ex signis, salubria quidem, quaecunque praesentem indicant sanitatem, & futuram praenunciant, & praeteritam memoriae subijciunt Insalubria uerò, quae & praesentem indicant aegri tudinem, & futuram praenunciant, & pręteritam memoriae subijciunt. Eadem ratione neutra dicuntur, quae neutram dispositionem ostendunt, 20 praenunciant, & memoriae subijciunt: quaeque par tim quidem salubrem, partim insalubrem dispe sitionem indicant: & quae aliquando quidem sa lubrem, aliquando uerò insalubrem. & haec quod secundum tria tempora, ueluti salubria & insalu bria, appellantur. Dicuntur autem nonnunquam a uetustioribus medicis haec omnia, signa pręnun ciatiua, quamuis sint praesentium & praeterito. rum indicatiua. Porrò usus non paruus ex praenunciatiuis atque indicatiuis accedit: minor autem 30 ex his quae memoriae subijciunt De signis optimae constitutionis. Caput, VIII Salubrium autem corporum dignotiones sumen dae sunt ab ijs quae secundum essentiae rationem eis insunt, & ab his quae necessariò sequuntur ipsa functionibus atque symptomatis, quae propriè accidentia appellantur. Ab essentia quidem ipsa, eorum quae optimam habent constitutionem commensuratione: consimilium quidem, in calidi 40 tate, frigiditate, humiditate, & siccitate: instrumentorum uerò, in quantitate ac numero eorum ex quibus constant: ac praeterea formatione, situ partium singularum, & totius instrumenti. Ex his uerò quae necessariò consequuntur consimilia quantum quidem ad tactum attinet, à mediocrita te quae in mollitie & duritie consistit: quantum uerò ad aspectum, à colore optimo, & laeuitati atque hispiditatis mediocritate. In functionibus perfectione, quam ipsarum esse uirtutem dicimus. Ab ijs uerò quae instrumentarias sequuntur partes, à commensuratione & pulchritudine omnium totius corporis instrumentorum: ac praete rea, ab earum quę ipsis insunt, uirtute operationum. Optimae igitur constitutionis corporum signa ind catiua sunt haec. Eorum autem quae ab ipsa defi ciunt, & adhuc tamen salubria existunt, nonnulla quidem in consimilium temperatura uitium ali quod paruum habent: nonnulla uerò in instrumentariorum uel omnium, uel aliquorum commensu 60 ratione, & hoc quoque per exiguum. Sunt quae in utrisque uitium aliquod habeant.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
