# Epitome Galeni operum 816.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 816.5 to 816.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/816.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/816.5

Vitiorum uero genera, eadem sunt his quae uirtutem perficiunt: temperatura quidem in consimilibus: numerum autem, & formatio, & magnitudo, & situs, in instru mentarijs: utrisque uerò communis unitas, quam ipse rum continuitatem uocamus. In his autem ipsi generibus sunt corporum insalubrium uitia, secun dum utrunque salubritatis significatum. Terminus autem qui utrunque distinguit, est operationum laeInsalubria simsio sensibilis. Etenim quae simpliciter insalubria pliciter corpora sunt corpora, distinguuntur ob id, quòd facile facilè à morbificausis morbificis superantur: & quoniam in uigocis causis superanre operationum deficiunt plurimum. In medio autem tur. salubrium & insalubrium collocantur ea, quae neutra exquisitè appellantur, & cum latitudine Sanitatis laetiti quadam. Quo fit, ut tota sanitatis latitudo in tres do vniuersa in partes, quarum singulae latitudinem habent no tres partes diuiparuam, diuidatur. Erit autem prima quidem sa ditur. lubrium corporum, secunda neutrorum, tertia in Aegrotantia cosalubrium. Post haec deinceps sequuntur quae ian pora à caeteri aegrotant corpora: quae sensibilibus operatiosensibilibus ope num laesionibus distinguuntur. Haec autem om rationum laesionia sensu dijudicantur, non ipsa natura rerum nibus distinguam Signa itaque sanorum corporum, siue ea salubria tur. siue insalubria, siue neutra existant, quantitate distantiae differunt, duobus inuicem contrarij terminis à nobis constitutis, optima uidelicet constitutione corporis, & nuper genito morbo: ac deinceps considerantibus, utri eorum sint uiciniora, quae ad examen corpora ueniunt. Quae eSalubria & in nim proximiora sunt optimae constitutioni, salu salubria corpobria: quae uerò ab hac longius distant, atque ad ea ra, quomodo diquae iam aegrotant, magis accedunt, insalubria: quę scernenda autem intermedia, atque aequaliter ab utrisque dista re uidentur, neutra existunt. Optimae igitur con stitutionis corporis indicia explicauimus. Eorum uerò quae ab ipsa deficiunt, totidem sunt numero genera, quę in magis & minus secari possunt. Quot sint differentiae partium. Cap. IX. Partium uniuersae differentiae sunt quatuor.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
