# Epitome Galeni operum 818

Galenus, Epitome Galeni operum, Cap. XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/818
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/818

Cap. XIIII. Cerebri calidi Signa calidi cerebri sunt, in ijs quae circa caindicia. put consistunt, rubor & calor maior, & quae in oculis uisuntur uenae, conspicuae magis. Capilli quoque in his statim in lucem aeditis* celeriter ge nerantur: & cùm plurimum in calore à mediocri temperatura recesserint, nigri & robusti & crispi fiunt: cùm uerò non multum, subflaui quidem ab initio fiunt, deinde nigricant: ac progredientibus aetatibus, caluitium patiuntur: eoque magis, quò temperies plus aequo calidior fuerit. Excrementa uerò quae per palatum, & nares, & oculos, & aures purgantur, pauca & concocta ipsis existunt, si integra sanitate fruantur. Si uerò eis caput repleatur, plura quidem in ipsis excrementa, sed non incocta, gignuntur. Implentur autem aggraCerebrum calidum à quibus fauanturque eorum capita, à calfacientibus tum cibis cile impleatur. tum potibus: necnon ab odoribus, ijsque omnibus, quae extrinsecus nobis occursant: in quorum numero est aër circunfluus: ac tunc praecipuè, si non solum natura calida, sed etiam humida, ipsa corCalida & hupora extiterint. Breuib. autem somnis huiusmodi mida corpora si temperaturae contentae sunt, nec profundis admodum nnis breuib. con

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
