# Epitome Galeni operum 825-2

Galenus, Epitome Galeni operum, Cap. LXIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/825-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/825-2

Cap. LXIIII. Nec uerò tantùm uentriculus sitibundos, minimeque sitientes reddit, & frigidi calidique potus appetentiores, sed ea quoque uiscera quae in thora ce sunt, ut cor atque pulmo. Caeterùm qui ob horum sitiunt caliditatem, plus inspirant, & longius 60 expirant, atque aestum in thorace percipiunt: non sicuti qui uentriculi ratione in hypochondrijs ca liditatem patiuntur. Praeterea bibentes, non statim quiescunt, & frigidus potus magis eorum sitim restinguit. Refrigerat autem eosdem & frigidi aëris inspiratio, quae nihil illos iuuat, qui uentriculi ratione sunt sitibundi.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
