# Epitome Galeni operum 832.5-8

Galenus, Epitome Galeni operum, 832.5 to 832.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/832.5

Calidior siquidem & siccior temperatura, à calidioris ac siccioris ui ctus ratione, ad exactissimum bonae temperaturae habitum non transfertur. At talium erit usus necessarius, quae tantùm eis quae probè temperata existunt, frigidiora atque humidiora sint, quantùm & natura naturam, in caliditate & siccitate superabat. Nam tale causarum genus insitas corrigit intemperantias: alterum uerò de quo supra diximus, temperaturam conseruat. Est autem u triusque uicissim apud medicos usus necessarius. Nam quum plurimum supperit ocij, corrigere oportet, ac sensum ad meliora transferre. Neque enim natura patitur repentinas alterationes. Hominem autem occupationibus necessarijs districtum, in eodem praestat habitu conseruare. Porrò quae similem habent in omnibus corporis par tibus intemperiem, eadem egent procuratione dissimili, quae dissimilem. De causis salubribus partium instrumentalium. Cap. LXXXII. Instrumentariarum autem partium causae salu bres, quatenus & hîc ab optima constitutione de linquitur, ita & inuicem distabunt. Aliae nanque sunt salubres erroribus qui in formatione consistunt: aliae ijs qui in magnitudine, uel numero, uel positu. In formatione igitur plures contingunt errores: nam & figura partis, & si qua in ea cauitas es secundum naturam, uel meatus, uel orificium, uel asperitas, uel lenitas, si quidem parum à naturali symmetria recesserint, salubrium corporum reti nent appellationem: si uerò amplius, insalubrium Quòd si tantus fuerit recessus, ut operationi afferat detrimentum, iam aegrotare dicentur. Secundum quantitatem autem, excessus atque defectus ad easdem ducit differentias. In numero uerò, siue una, siue plures, quęcunque ex similaribus par tibus fuerint, aut deficiant, aut superabundent. Ex hoc genere etiam sunt, quaecunque in nobis substantiae praeter naturam consistunt. Reliquum est aliud genus, quod ad situm cuiuslibet simplicis attinet partis, in quo & ipso quatuor sunt omnes differentiae. Prima quidem, quae optima existit. Se cunda, quae parum euariat, ob idque salubre adhuc efficit corpus. Tertia, quae insalubre, quando amplius à modo recesserit. Quarta, quae iam aegrum recessu plurimo reddit.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
