# Epitome Galeni operum 84.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 84.1 to 84.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/84.1

Quum is pro sua natura se habet, ac constrictoria uirtute utitur quamlibet exiguum sit quod in se continet, totum id undique complexus nullum uacuum relinquit lo cum. Quum imbecillus est, quacunque parte com plecti exactè assumpta non ualet, ac proinde laxum quoddam spatium efficit, permittitque ea quae in se continet humida, ex alio in alium locum tran sire, ac fluctuationum sonitus edere. Talis autem uentriculus, quum imbecillus sit, haud qui dem probè concoquet: sed in eo diutius uidebitur quaedam manere grauitas, tum cibi, tum po tus, ut qui etiam tardius concoquat. Eius autem diutinae ciborum morae, non est causa angustia insimi orificij uentriculi, quum uideamus in dies multa longè crassissima, quae per imprudentiam uorantur, facilè excerni: sicuti & alia liquida reti neri: unde neque etiam eiusdem in uentriculo mo rę finis aut terminus erit ciborum in cremorem conuersio (alioqui sorbitiones, & lac, & prisanę cremor, in omnibus illicò transirent) sed conco ctio, quae à conuersione in cremorem res est diuersa, sicuti nutritio à sanguificatione. Est autem concoctio ipsa in uentriculo, nutrimenti in pro priam eius quod nutritur qualitatem mutatio. Vbi igitur ad perfectionem concoxit cibos uen triculus, tum aperit inferius os, exciduntque per ip sum facilè cibi, etiam si lapides, ossa, acinos, aliaue quae uerti in cremorem non possint, plurima se cum habeant. At interim dum coquit uentriculus, cibos totus (perinde ut uterus foetum) ambit, & amplexatur, clauditurque ad unguem infimum il lius orificium, quod pyloron nominant. Itaque neque in utero, neque in uentre, neque in uesica utrauis, licet reperire locum aliquem uacuum, scilicet instrumentorum tunicis, ea quae continent, semper arctè amplectentibus, quandiu naturaliter se ha bet animal. Quare illis omnibus ingenitae sunt aliquę facultates, quibus retinere quę expediunt, expellere aliena, possint. Siquidem quòd bilem ad se trahat ea quae iecinori subest uesica, supra est monstratum: quòd autem & in uentrem quotidie eijciat, id quoque euidenter cernitur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
