Latin
84.5 to 84.8
Galenus, Epitome Galeni operum 84.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui si tractricis operam statim expultricis actio exciperet, nec media semper inter eas intercederet uis retentrix, par semper in uesica bilis inueniretur modus: at non sic inuenitur, sicuti nec urinae in alte ra, quae lotio est addicta. Porrò ubi uentriculus circa imas partes multitudine ac acrimonia humoris afficitur, si firmae sint quę circa stomachum habentur partes, diarrhoeae citantur. Quum uerò sic eius os infestatur, si caeterae partes ualentes sint, uomitiones sequuntur. Quippe uentriculus, non secus quàm partes reliquae, ut conue nientem sibi qualitatem expetit, sic prorsus alienam respuit. Quare si expetit, trahet utique: sicuti &ex pellet, si etiam fastidiat aliquit. Ad haec autem, si tra hit, necessariò etiam fruitur: id quod non licebit illi, nisi retineat. Sed ipsius fruitionis aliquis erit finis, nempe benignioris ciborum substantiae su 66 ctus, &repositio intra uenas. Post quem finem iam expultricis facultatis agendi succedet tempus. Nam ubi abunde saturatus est uenter, quic quid reliquum nutrimenti est, ueluti onerosum ali quid reijcit, quanquam ex eo, quod cum uentriculo habuit, commercio, ipsum quoque consecutum est salutare aliquid. Quippe ubi conueniunt duo cor pora, quę ad agendum ac patiendum sunt nata, si pa res ijs uires sint, ex ęquo tum agent, tum patientur. Sin longè superet, uincatque alterum, magnum quiddam, in id quod patitur, efficiet: ipsum uerò uel exiguum aliquid, uel omnino nihil patietur: quo nomine dissidet nutrimentum à medicamento uenenoso: hoc nanque uim corporis uincit, illud ab hac uincitur. Minimè igitur potest conueniens animali nutrimentum esse, quod ab ijs quae in animali sunt qualitatibus non uincitur. At uinci aliud non est, quàm alterari. Non tamen aequali omnes modo uincunt nutrimentum particulae. Siquidem alteratio quae fit in uentre, maior est quàm quae in ore perficitur: minor uerò ea, quę in iecinore &uenis. Horum nanque altera tio, nutrimentum in sanguinis substantiam mu rat. Quae in ore agitur, mutat quidem id in alteram speciem manifestè, non tamen ad perfectio nem transformat.