# Epitome Galeni operum 842.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 842.1 to 842.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/842.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/842.1

At quoniam fieri nequit, ut aut differentias generis ullius morbi, aut species inuenias, ipso quod diuiditur non planè explorato: oportet profectò nunc, etiam quid morbus sit, enarremus, quò sic diuisionem eius ritè adeamus. Id uerò fiet commodè, nobis à communi notione auspicatis, sine qua inuenire pro Notio communis positae rei substantiam non licet. Vt igitur ubi ciValere & aegro tra offensam omnium partium actiones obeunt, hotare quando si dicant homines. mines ualere se dicunt: sic dum naturalium corporis actionum senserint quampiam uel malè geri, uel prorsus non geri, & aegrotare se illa corporis parte existimant, cuius actionem oblaesam ui dent, & medicum de remedio consulunt. Ac tales sunt uniuersis hominibus notiones & sanitatis, & morbi. Ergo accepto illo, quod omnes con fitentur, principio, nempe id in medendi methodo propositum esse, ut aegra corpora in sanitatem restituamus, hoc est, naturales partium actiones, si quae oblaesae sint, emendemus: claritatis gratia oculum proponamus, cuius nimirum particulae opus esse ut uideat, inter omnes homines conuenit. Nec uerò refert, partem ne, an particulam, quispiam oculum dicat. Siquidem quicquid totum com Pars quid diplet, atque integrat, id, corporis totius, quod com- catur. plet, particula siue pars nominatur. Est nanque pars ex ijs quae dicuntur ad aliquid. Quippe pars totius integrique pars dicitur: aequè profectò ut totum integrumque, per relationem ad partes & particulas suas nominatur. Caeterùm à rerum, non no minum differentia, in omni commentatione principium sumendum est. Est itaque uisio, oculorum Visio est oculoactio: quemadmodum locutio, linguae: incessus aurum actio tem, crurum. Ipsa rursus actio, motus est actiuus Actio quid. At motus est prioris habitus immutatio. Qui qui Motus duplex dem actiuus dicitur, quum à se aeditur: passiuus uerò, quum ab alio posito extrinsecus, excitatur. At uerò immutatio prioris habitus dupliciter fit: Immutatio dunempe aut in qualitate, aut in loco. Caeterùm quę plex. circa locum uersatur, latio dicitur: alteratio auLatio Alteratio. tem, quae in qualitate consistit. Porrò instrumenInstrumentum tum appello eam animalis partem, quae perfecte quid. aedere actionem potest. Qua significatione oculus pars animalis, & particula, & instrumentum uocabitur. Cornea uerò tunica, particula qui Oculi tunicae. dem & pars: at instrumentum non item.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
