Latin
842.5 to 842.6
Galenus, Epitome Galeni operum 842.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Simili modo &quae rhagoides, &quae arachnoides, &quę amphiblestroides dicuntur: quarum nimirum singulae, primùm quidem ac maximè, oculi particulae sunt: &quia is etiam faciei pars est, itidem &illae faciei sunt partes, sed secundaria ratione. Similaris parti At uerò similarem partem appellant, quae undicula quae dicaque in particulas similes diuidi potest: ueluti uitur. treus humor, &crystallinus, &tunicarum propria cuiusque substantia. Est itaque instrumentum oculus, actio uerò uisio: una ex eius particulis siCrystallinus hu milaribus, ac primum instrumentum uisionis, mor primum in crystallinus humor. Id nanque est, quod alterari de trumentum vi bet ab aliquo extrinsecus occurrentium colorum sionis ut animal uideat. Alterari uerò non potuit, nisi purum omnino, perspicuumque esset. At purum ita, gle pellucidumque esse non posset, sine eo quod nunc obtinet temperamento. Quippe ostensum est, unam, quanque rem talem esse, qualis est propter calidi, frigidi, humidi &sicci temperaturam. Ideoque si quid horum magnopere immutatum sit, aut planè non uidebit, aut malè uidebit animal.