Latin
843.5 to 843.7
Galenus, Epitome Galeni operum 843.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ac uidetur sanè ex his esse unum genus ipsorum corporum: alterum uerò, actionum ac corporum quidem genus pręcedere actiones, easque gignere: has uerò sequi: idque, si corpora se naturaliter habeant, inculpabiles, natura 50 lesque: sin praeter naturam sint affecta, aut nullas prorsus, aut omnino certè impeditas. Tertium pręter hęc genus est causarum, quę hos affectus creant. Nam quam rationem habet affectus ad actionem, hanc alterum quippiam ad ipsum affectum omnino habeat oportet: illud duntaxat euarians, quòd affectus unà cum actione consistit: nec potest usquam aut proba actio esse, sine corporis naturali affectu: aut uitiosa, nisi quum corpus sit uitio affe ctum. Ipsius autem affectus, qui actionem impedit, causae possunt &adesse, &abesse. Ab hoc quar tum aliud genus est eorum, quae quum corporibus &naturaliter &praeter naturam se habenti. bus insint, actioni nec commodant, neque incommodant: ut, exempli gratia, color niger, ob diuturnam in sole moram contractus. Affectum igitur corpoMorbus est affi ris praeter naturam se habentis, qui actionem alictus praeter na quam uitiat, morbum (si placet) uocemus. Ipsum turam, functio uerò functionis uitium, insigne quoddam mortem vitians bi symptoma. Quae alia ratione accidunt, ceu co Symptoma lores, ea symptomata etiam, sed familiaria propriaqu duplex. possit quispiam uocare. At quarum ab his genus Causae morsit insalubrium siue morbificarum causarum. Quabificae.