# Epitome Galeni operum 844

Galenus, Epitome Galeni operum, Cap. XCIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/844
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/844

rum eas quidem, quae in ipso corpore animalis con Causarum sistunt, internas siue antecedentes: quae uerò extrin lifferentiae. secus accidunt, externas aut procatarcticas appel labimus. Vt autem haec exemplo clarescant, phlegmonem esse pedis morbum constituamus: laesum autem ingressum, esse insigne ipsius morbi symptoma. At rubor, tensio, renixus, & tumor praeter naturam, diuersa quaedam symptomata nominentur. Porrò sanguinis redundantia, phegmones causa interna dicatur. Sicuti externa, quę praecessit abundantia ciborum. Caeterum nullus affectus dici morbus meretur, nisi alicuius partis actionem uitiet. Quod autem postulat curationem, aliud pla nè non est, quàm affectus qui uitiat actionem. Etenim quod primum, maximeque omnium desideramus, id naturalis est actio. Vt igitur totam particulam actionis tantùm gratia requirimus, eodem (arbitror) modo & ipsius partis naturalem constitutionem, etiam actionis gratia desideramus. Accidentia & Porrò quę constitutionem ipsam unde actio nascisymptomata tur, necessariò sequuntur, sanis quidem nobis, acquomodo difcidentia: aegrotantibus, symptomata nuncupanferant. tur. Atque haec quatuor genera sunt omnium, quae Rerum qua in nostro corpore habentur, siue secundum natu in nostro corpo ram nos, siue praeter naturam habeamus: actiore habentur qua nes, constitutiones, quae has praecedunt, quaeque tuor. etiam sequuntur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
