# Epitome Galeni operum 845

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/845
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/845

go alba. Myrmecia, id est, formica. Atheroma, id est, tuber, cui pulticulae quid simile inest. Steatoma, quod aliquid seuo simile continet. Staphylo ma, id est, oculi morbus, cùm in summa tunica quiddam acino simile eminet. Meliceris, hoc est, capitis ulcera, saniem instar mellis fundentia. Anthrax, id est, carbo. Alopecia, id est, areae in capite. Ophiasis, id est, uitium serpentis formam repraesentans. Sycosis, id est, ficus. Satyriasmi & priapismi, pudendi erectiones praeter naturam Ipsorum uerò morborum, qui neque locum affectum nomine repraesentant, nec causam quae eos effecit, perpauca sunt nomina, phlegmone, gan graena, scirrhus, erysipelas, apostema, oedema, empyema, ulcus, exarthrema, catagma, spasma, rhegma. Coloboma, id est, mutilatio. Dothien id est, furunculus. Ionthos, id est, uarus. Phyma, laxarum partium phlegmone. Quanquam liorum quoque nonnulla, partim locum corporis, siue particulam afflictam, subindicare uidentur, partim à praegrauante symptomate nominari. Porrò ulceris (quod unitatis solutio est in carne sa parte) differentiae particulares partim ab ijs qui primùm eas sanauerunt, dicuntur: partim ab ipsis qui ijsdem affecti sunt, ut telephium. Cancer autem, à similitudine ad animantem. Phagedaena herpesque, à symptomate. Verùm phagedae na quidem, ulcus depascens est. Herpes autem non semper existit ulcus. At quotiescunque cum exulceratione inuadit, ritu serpentis bestiae, ad uicinas partes progreditur, easque depascit & popula tur. Cauum uerò ulcus, & sordidum, & cruentum, & purum, & aequale, & carne excrescens, hęc ma gis proprias appellationes sortiuntur, non tamen similiter omnes. Nam aequabile, cauum, & supercrescens, à propria differentia: at cruentum & purum, & sordidum, non à proprijs differentijs, sed ab externis symptomatis appellantur. Tres igitur esse in corpore affectus praeter natu ram, ostensum iam est: causas uidelicet, morbos 40 atque symptomata. Causas, ueluti redundantiam & corruptelam. Morbos, ut phlegmonem, ulcus. Symptomata, ut prauum colorem atque gracilita tem. Diuersa ab his sunt quae immodice excernuntur à corpore, aut retinentur praeter naturam, & functionum uitia: omnia scilicet communi nomi ne appellata symptomata, caeterum non uni generi subdita. Quippe affectus quidam corporis est uitiosus color. Quod excernitur autem, aut retinetur, affectus non est, sed affectum sequitur. Similiter actio uel laesa, uel integra, affectus sanè non est: particulae autem unde editur, necessariò comitatur affectum. Ac oedema quidem & phlegmone, ex ijs sunt, quae absolutè dicuntur esse. Eodem modo & redundantia, si ea sit sanguinis: & corporis pallor. Actio uerò ex eorum nu mero non est, quae esse absolutè dicuntur, aut certè non similiter sicut iam comprehensa. Siquidem nullo temporis spacio eius partes manent, sicu ti nec sermonis, nec ullius motus: sed horum qui 60 libet in generatione consistit. Cùm uerò duplex sit ipsius motionis genus, unum in loco, aliud in qualitate: prius latio, secundum alteratio dicitur Ac omnis quidem actio, motus est actiuus: omnis alteratio, eius quod alteratur, motus est passiuus: patitur nanque quod alteratur. Ergo affectus dum alterantur, mouentur: ubi uerò à motu cessauerint, iam alterati sunt, non autem amplius alterantur.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
