Latin
GALENI PERGAMENI DE
Galenus, Epitome Galeni operum 846
Unproofread scanNot analysed yet
Quicquid enim quocunque modo se habet, aliquo omnino affectu est praeditum. Quod aurem in constanti, aegreque solubili affectu est, id habitu iam quodam affectum est. Sanè alteratur is qui nigrescit: alteratus est, qui obnigruit. Itaque altera tio, generatio est qualitatis. Nam quae absolute dicitur generatio, ad substantiam uia quaedam est &progressus. Aliqua igitur in generatione, alteratione, &ut semel dicam, motu, suam essentiam obtinent: aliqua* permanentem habent substantiam. At sanitas quidem &morbus, &quaecunque symptomatum causarumque affectus uel habitus iunt, ex permanentium numero existunt. Actiones autem omnes alterationesque, circa rem quanlibet, in generatione propriam essentiam sortiuntur. Porrò corpus ipsum, secundum quodcunque mouetur, secundum idem patitur: motusque eius pathos, siue passio, est. Etenim prisci, motus om nes, etiam si naturales existant, nisi actiui sint, pathe, hoc est, passiones nominant: sicuti actiuos motus, actiones. Nos autem contrarium sanitati affectum, à quo laedi functionem diximus, tantum morbum uocamus, siue diutinus hic sit, siue bre uis, siue momento duret. Ex reliquis affectibus praeter naturam, eos qui hunc praecedunt, causaeque rationem obtinent, causas tantum dicimus, non pathe. Qui illum sequuntur, si actionum offensae sint, &symptomata, &pathe. Eodem modo, &immodicas uel inanitiones uel retentiones. Qui uerò affectus sunt, ueluti uitiosus color, supra affectionis &symptomatis appellationem, etiam affectus, uel affectiones uocamus: ita nimirum ut sunt. Omnium igitur horum commune id est, quòd praeter naturam sunt. Proprium autem morbi quidem est, quòd actioni incommodet: symptomatis, quòd morbum sequatur: causa denique, quòd pręcedat At uerò medicorum proprium est munus, ut mon bos adimant: quibus sanè sublatis, non modò actionis uitium euanescit statim, sed reliqua etiam omnia symptomata. *Quisquis igitur ex ijs quę particulis naturaliter insunt, tum eas quae aliter accidunt, tum proprias functionis causas distin guere nescit, qui obsecro fieri potest, ut is dispositionem inueniat, à qua primum laeditur functio: Etenim quae fortuitò corporibus accidunt, etiam si millies sint alterata, nocere actioni non possunt, quandiu à quibus fiebat, omnia naturam sua seruauerint. Horum uerò si uel unum quoduis alteratum fuerit, actionem quoque ipsam statim in tantum laedi est necesse, in quantum ab eo est, cùm secundum naturam se haberet, adiuta. Fieri autem non potest, ut omnium morborum numerum methodo is comprehendat, qui numerum omnium actionis causarum, corpore secundum naturam se habente, non norit. Qui autem omnem morborum numerum methodo non inuenerit, hic maximè labatur oportet in ipsis medendi auspi cijs: cùm constet tot esse medendi rationes, quot morborum ideae existunt. Verumenim uero primus omnium ille affectus inuestigandus est, qui dicitur functionis effectrix causa. Hunc sanè eucrasiam nos diximus esse calidi, frigidi, humidi &Habitu quid af fectum dicatur. Alteratio quid. Generatio est ad substantiam progressus. Pathe