Latin
849.5 to 849.7
Galenus, Epitome Galeni operum 849.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe impleri ad unguem huiusmodi minimè potest: cicatrice induci, facile potest. Inuentionis autem, ut aliarum rerum, sic remediorum omnium duo nobis sunt instrumen ta: uidelicet experientia &ratio. Caeterùm qui sc la experientia utuntur, cùm uideant, cui aristole chia ulcus carne non impleuit, huic thus confer re: cui autem thus non contulit, ei irim admotam esse utilem: iudicant non omnes ab omnibus medicamentis similiter affici, ac proinde quamplu rima eiusdem speciei medicamenta sarcotica in inum confundunt, quò nulli corporis naturae de sit, quod sit ex usu. Atque hi quidem quanturpissimè hallucinantur. Primò quidem, nam solius compositionis quae ex similibus specie medicamentis conflatur, non eius quae ex contrarijs initur instituunt methodum. Dein autem, quia in eius miscellae multitudine, unum fortasse medicamentum laboranti prodesse poterit: fortasse neque unum quidem: contrà uerò septem aut octo obesse: ita ut pluribus numeris eiusmodi medicamen obsit, quàm prosit. Ac proinde, quod quidem ad hanc rem pertinet, ij plura mihi ignorare, quàm nouisse uidentur. Etenim oleum cauo 66 ulceri infusum, aduersissimum omnium medicamentum est, ipsumque &sordidum, &foetidum rec dit. Quòd si tempus quoque anni calidius sit, ac ui tio mali succi homo laboret, aut sit natura obno xius fluxionibus, aut in uictus ratione delinquat, timendum est ne pars illi ea computrescat ex usu olei, quae fuerit exulcerata. Periculosus est etiam, &cerae siue solius, siue in oleo solutae, usus. Haec itaque putrescere ulcus faciunt.