Latin
85.5 to 85.7
Galenus, Epitome Galeni operum 85.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Indicauimus igitur quatuor in uentre uirtutes sitas: nempe in 40 deglutiendo attractricem, in coquendo retentri cem, in uomitione, &concoctorum ciborum in tenue intestinum descensu, expultricem: ipsam uerò concoctionem quandam existere alterationem Quas quidem facultates ministras esse nutritionis, similiter expositum est. Sedenim ut stercus hu manum canibus existit suauissimum, ita iecinoris excrementorum, aliud lieni, aliud bilis uesicae, aliud renibus est acceptum. Ergo uniuersa instru menta geminas facultates obtinent, &qua conue niens trahunt, &qua alienum repellunt. Proinde si quod uel ex unica tunica instrumentum constat, ue luti ambę uesicae, uterus, &uena, utrunque fibrarum genus obtinet, rectarum &transuersarum. Quin ter tium quoque fibrarum genus obliquarum est minus omnino, quàm duo praedicta genera, numerosum. Inuenitur id in ijs instrumentis, quae ex duabus tunicis constant, in altera sola, rectis scilicet ipsis fibris immistum. In his autem quę ex singu lari constituuntur tunica, unà cum duobus alijs 6 generibus. Sanè hae maximè opitulantur retentricis facultatis actioni. Postulat etiam in hoc opere particula quaeque super ea quę continet, strir gi ac circum ea tendi: utputa uenter quidem, ro ro concoquendi cibi, uterus toto gestandi foetus tempore. Venae porrò tunica, ex multifarijs fibris est condita. Externa arteriae tunica, ex circularibus: interna ex rectis plurimis, paucis autem cum liis obliquis, conflatur. Sola instru mentorum omnium ex duabus tunicis, atque harum utraque ex transuersis constante fibris, facta sunt intestina.