# Epitome Galeni operum 850

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/850
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/850

At si aeruginem, ad laeuorem tusam, inspergas, ea quidem nullo modo putrefaciet, dolorem tamen & mor sum non paruum inferet: praeterea exedet, ac phle gmonem excitabit. Quod si largius utare, etiam conuulsionem accerset. Quoniam igitur neque oleum, neque aerugo, neque cera, cauum ulcus per se implere carne potest: constat quòd ex ijs qui experientiam profitentur, nemo usquam miscebit illa: id quod faciet rationalis intrepidè, uidelicet haud ignarus, ex duobus temperamentis immodicis, contrarijsque, confici unum modicum posse. Non est ergo difficile, ex oleo, cera, & aerugine, medicamentum sarcoticum, & moderatè siccum conficere quale ulceri cauo est aptissimum, ceu quod medic criter exiccari postulet. Omnis igitur quę praeter naturam est cauitas, repleri postulat: quare & qua in carnosa accidit parte. Ipsa uerò repletio, inueniendorum remediorum finis, quò tenditur, est. Cae terùm ut illa quae implent inuenias, & multa ratione est opus, & multiplici particulatim indicatione, & methodo rationali exacta. Qua quidem destitutum uulgus medicorum cùm sit, etiam ocu lorum doloribus illa medicamenta adhibet, quae ex opio, mandragora, & hyoscyamo parantur, maximam planè oculorum perniciem: utpote quę nulla re alia sublati ad praesens speciem dolori pręstant, quàm quòd ipsum sensum extinguant. Nos uerò, dolores oculorum grauissimos, aut bal neo, aut uini potione, aut fomentis, aut missione sanguinis, aut denique purgatione sanauimus. Vt igitur ad caui ulceris curationem reuertar, in eo sanè proponitur nobis, ut quae perijt caro restituatur. Scire autem oportet, generandae carnis materiam, sanguinem bonum existere: opificem uerò atque autorem, naturam illius, uidelicet corporis, cui caro superinduci debet. Porrò natur: cuiusque corporis, calidi, frigidi, humidi & sicci temperatura constat. Quare perspicuum est, iustun horum temperamentum in subiectis particulis, quibus deficientem carnem sumus restituturi, opi ficis habere rationem. Ac primum quidem in omni cauo ulcere haec duo consideranda ueniunt: iusta ne sit temperie id quod subiectum est: nem pe an secundum naturam se habeat (similarium quippe corporum sanitas, iusta est quatuor qua litatum temperies) & an sanguis qui influit, bonus ac mediocris existat. Nam si horum alterutrum sit uitiosum, multi affectus pręter naturam constiterint. Verùm si & sana sit pars, & sanguinis confluxus citra omne uitium: nihil obest quo minus prima carnis generatio contingat prosperè, idque nullius externi medicamenti ope. Caeterùm quia in ipsa primae carnis generatione duplex excrementum oritur: alterum quidem tenuius quod in ulcere sanies dicitur) alterum uerò crassius, quod nuncupatur sordes: atque ex tenui quidem, ulcus humidum redditur, ex crasso autem sordidum: duplicibus sanè medicamentis est opus: utique ut humidum ulcus est, siccantibus: ut sordidum, quae ipsum expurgent. Ergo cùm nullo unquam tempore natura cesset, certè nec Cerae vsus cauo vlceri existit pe riculo sus Aeruginis vis. Temperamentum unum modicum confici ex immo licis atque contra rijs posse.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
