# Epitome Galeni operum 852.10-13

Galenus, Epitome Galeni operum, 852.10 to 852.13. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/852.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/852.10

Circum ductio etiam ipsa, nec ita laxa sit, ut nihil efficiat: nec ita uehemens, ut dolorem premendo excitet. Hac itaque me dendi ratione, quale diximus ulcus simplex coibit. At si ob magnitudinem eius, uel ob interciden tem saniem, uel ob dolorem, aut insignem imbe cillitatem particulae, uel denique ob inclusum aërem, disiunctae partes exactè ad imum usque coniun gi nequeant, eiusmodi sanè ulcus ex sola partium commissione agglutinari omnino non potest. Quare medendum prius est illis impedimentis, ali quo medicamento siccante: quod quidem si qua sanies iam subsit, absumat eam: & si qua in uacua loca influxura est, hanc prohibeat. Etenim medicamen glutinatorium, aut omnino carnis ge neratione non eget, aut planè exigua: ac proinde plus siccet oportet, quam quod carnem producit. Praeterea, cùm carnis productiuum medicamentum facultate extergendi opus habeat, qua non modò redundantiam humoris siccet, sed etiam expurget sordes: glutinatorium certè nec deterget, nec expurgat, sed contrà prorsus substantiam omnem in idem cogit: cuiusmodi facultatem habent medicamenta ea, quae austera, & astringentia uo cantur. Quocirca, ubi carni gignendae studemus maximè cauendum est à medicamento astringente: utpote quod sordes ulceribus arctius affigat, quàm ut facilè possint elui. Vinum igitur omnis ulceris, quatenus ulcus est, optimum medicamentum existit. Porrò ipsa medendi methodus pri cedet nobis bellissimè, si de singulis simplicibus seorsum aliquid praeceperimus: pòst uerò, de conpositis omnibus alteram aliquam methodum explicarimus. Quam quidem si ingrediamur uiam, omne ulcus tum siccari, tum debere astringi inueniemus, non tamen detergeri. Contrà, caui. tatem in carne, siccari quidem postulare & abstergeri, minimè autem astringi. Caeterum quantò cor poris natura est humidior, tantò medicamenti minus siccantibus eget. Quantò autem siccior, tantò rursum quę uehementius siccent, magisque astri gant,

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
