# Epitome Galeni operum 852.5-9

Galenus, Epitome Galeni operum, 852.5 to 852.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/852.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/852.5

Iam uerò si medicamen ulceri admo tum profuerit minimè, continget utique id, aut 40 quòd exiccarit impensius (hoc enim cognoscitu ex insigni ulceris puritate) aut quòd parcius id sit molitum: quod sanè ex ipsius ulceris sordib. facilè conijciemus. Quare haud magno negocio ex notis ipsis corrigemus siccitatis medicamenti & defectus, & exuperantias. Atque hactenus de caui tatis quae ulceri inest, curatione sit dictum. Propria autem curatio ulceris (est enim hoc commune s milarium atque instrumentalium particularum uitium tum à laborantis particulae temperamento, tum à medicamentorum proficiscitur facultate. Caete. rùm ambo haec à tractatione de elementis pen dent, cùm nimirum geniturae corruptelaeque, qua tuor qualitates sint causae. Quocirca nec similarium, nec instrumentalium partium licet curationem attingere, absque naturali scientia. Sed iam ad ulceris, quod solum consistit, curationem transire, tempestiuum uidetur. Fuerit autem solum, si neque affectus ullus simul adsit, nec sym ptoma. Igitur dum solutio curis contingit, citra 6 fluxionem, aut intemperiem, aut cacochymiam, aut cauitatem, aut aliquam ipsius cutis deperditionem (quemadmodum ubi à telo aliquo acu to ipsa cutis conuulneratur) ulcus ipsum est, & dicitur simplex, tantumque agglutinationem desiderat. Quippe si commissae simul sint cutis orę, nulla intercedet cutis diuersi generis: quemad modum in eo repleto, planoque reddito, in quo scil cet orae ulceris se non contingunt, sed totius ulceratae partis cuticula amissa est: quam utique prius restituere, quam ora iungantur, oportet. Quoniam igit in simplici ulcere sola diuisio proponitur, diducta labra coniungi, coniunctaque manere oportet. At uerò ex diductis corporibus, alia quidem per se, alia aliorum ope coniuncta manent. Per se quidem, quaecunque secum concrescunt, coalescuntque: ut caro, & quae ex carne constant. Aliorum autem ope, tum quae colligantur, tum quae uinculo aliquo continentur: ut ossa, & quaecunque sunt dura. Est autem, sicuti in cauis ulceribus, ut producatur caro, ita in simplici ulcere, ut orae ipsae mutuò coalescant, natura opifex causa: ita, ut si quę dissident, in idem adamussim componas, citra omnem reliquam extrinsecus molitionem coalescant. Quae di ducta sunt, in idem adduces, aut uinculo ex duo bus initijs circundato, aut sutura, aut fibulis impositis: aut horum quibusdam, aut omnibus. Expedit autem, quod circumijcitur, nec molle nimiun sit, quò uidelicet tutò contineat: nec rursus ita durum, ut premendo offendat.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
