Latin
853.6 to 853.7
Galenus, Epitome Galeni operum 853.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam sic imposita, partibus cicatri cem conciliant. Quòd si minuere quae supercreu re studemus, liberalius sunt imponenda. Aeruge autem, magis adhuc quam haec, minuere carnem potest, ita ut genus eorum quae cicatricem inducunt, prorsus egressa uideatur. Iam uerò si exuras haec omnia, ut minus acria, sic etiam ad cicatricem inducendam ipsa reddes aptiora. Si uerò etiam laues, adhuc eua dent mitiora. Hoc autem semper curantis animo haereat, non omnem naturam eadem remedia requirere: sed infirmiores, mollioresque, mitiora: ualidiores siccioresque, ualentiora. Quare natura aegri in primis uenit consideranda. Cùm autem cuiusqu naturę proprietas ineffabilis sit, nec exactissima scientia comprehensibilis, ac praeterea cuiusque hominis propria curatio habeatur, is erit optimus cum Medicus cuiusqu iusque particularis aegritudinis medicus, qui iam morbi optimus quis sit dicendus eam methodum comparauit, ex qua &dignoscere naturas possit, &coniectura consequi, quae sint cu iusque propria remedia. Verum legitimi ulceratarum partium temperamenti, quoties eas uel carne implere, uel glutinare, uel cicatrice inducere studes maior tibi solicitudo erit.