# Epitome Galeni operum 856

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/856
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/856

Eius igitur cui effluxus patet, eadem quae aliorum curatio est. Cui non est, huic ipsi moliamur effluxum quendam oportet. Eius duplex ratio est: aliàs tota cauitate desecta aliàs in fundo tantum aperta. Quando uerò haru alterutra sit ineunda, docebit tum locorum ipsa na tura, tum uerò ulceris magnitudo. Si nanque & lo ca ipsa periculosam sectionem faciunt, & ulcus ma gnum fuerit, in fundo aperire magis expedit. Sin contrà se habeant, perscindere praestat. Deligatio uerò eius incipiat quidem supernè, sed finiatur in frà, ubi scilicet patet effluxus. Iam uerò transuersa ulcera, quòd eorum labra magis dissideant, à sesequ absint, diligentius coniungi postulant: ideoque tun suturis, tum sibulis, in eis est utendum. Quae uerò per longitudinem musculorum sunt facta, haec si duplici initio deliges, nec suturis egebis, nec fibulis. Sin aliter deligare placebit, uel sibulis, uel suturis utere. Sufficient autem paucissimę omnino suturae. Et magna quidem ulcera, ijs quae ualentius siccent medicamentis curabis. Parua uerò, uel quae moderatè siccent, abundè sanauerint. Cae terùm profunda ulcera, eadem etiam sunt magna, uoluntque tum à duobus initijs deligari, tum uerò nec labra sua praeproperè glutinari. At quae profunda multum, longaque sunt, ut duplici ratione sunt magna, sic duplicem quoque praestant indicationem. Itaque & quae ualenter siccent postulant & ne immaturè labra coniungas: & ut à duobus initijs deliges, & ut altis suturis consuas.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
