# Epitome Galeni operum 86

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/86

At uenter & utraque uesica, & uteri, ubi uel multitudine eorum quae continent degra uantur, uel qualitate mordentur, quod offendi abijcere properant. Quorum utrunque aliquando uiolenter incidit, quo casu prouocatur abortus: fit autem is plerunque ex naturae commodo, quod genus non abortus, sed partus nominatur. Atque aborsus quidem sequuntur uel medicamenta quae ipsos prouocant, uel etiam tensionem uteri: partus autem, ipsius foetus motiones uehemen tissimas. Communis autem omnibus his affectibus ipsa est offensio. Cuius triplex est causa: aut mo les nimia, aut pondus aliquod, aut morsus. Mo les, ubi amplius distendi uterus non tolerat. Pon dus, quum supra uires eius sit, quod continet. Morsus, ubi uel humores qui prius in membranis cor tinebantur, his ruptis, in ipsum uterum sunt effusi: uel etiam totus partus corruptus & putris, ac in noxiam saniem dissolutus, uteri tunicam eius occasione irritat, atque mordet. Ad haec, excrementa singula, si moram in corpore diutius trahant, putrescunt: quare mordacia & acria, atque his quę il sa continent, infesta redduntur. Minimè tamen id in ea uesica quae iecinori subest, similiter se ha bet, ut quae neruorum planè sit expers. Quanquam certè cùm haec ipsa trahat liquidò, excernatque, necesse est eam uel succi multitudine pressam, uel qualitate illius offensam, expulsionem desiderare. Iam nec illud difficile compertu est, & tractum & expulsionem diuersis in temporibus per eundem eius meatum fieri. Vteri praeterea stomachus, pari modo sicut intrò seminis, ita fora partus uia est. Verùm hîc tractrix facultas, aeque atque expultrix, non liquet uulgo. Quum igitur attractionem & expulsionem, per unam eandemque fieri uiam cernamus, non debemus mira ri, etiam si per uenas in uentrem natura nonnunquam excrementa propulset, dum purgantia pharmaca propinamus: at multò minus, si per quas uenas à uentre in iecur facta est digestio, rursu ex iecinore in ipsum trahi aliquod alimentum in longiori inedia potest. Venae siquidem illae, quae medium spatium inter iecur & partes circa uentrem occupant, duplex ministerium prae stant: nempe ut quum in his abundantia fuerit alimenti, per eas sursum feratur in iecur: quum autem uacua sunt, nutririque auent, per easdem ip sas ex hepate rursus trahatur. Siquidem totum ex toto trahere, ac toti impartire, unaque omnium confluxio ac conspiratio esse uidetur. Quare mul tis eorum qui ualentem exercitationem subite ac prorsus intermiserunt, aut artuum aliquem praeciderunt, sanguinem per intestina certis periodis simul plurimum cernimus euacuari: ficuri illac etiam alios humores à natura in morbis ex pelli. Ac trahit quidem id quod est ualentius: ua cuatur autem id quod est imbecillius.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
