Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 860
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si labra ulceris dura, callosaque appa reant, etiam ea excindendo. At si alicunde humor ad partem fluat, fluxionis est occurrendum origini. Si uerò ualens aliquis morbus, unà cum ui rium robore affligat, uel si redundantis sanguinis concursus non adsit, nemo est qui non sanguinem detrahat, qui utique in artis operibus fuerit exercitatus. Quippe sanguinis redundantia hauc quaquam sanguinem esse mittendum indicat, sed magnitudo morbi unà cum uirtute uegeta: exceptis tamen à sermone pueris. Etenim si quis etiamnum sanus, nec adhuc quicquam laesus, sanguinis redundantia grauetur, non statim huic mitti sanguine est necesse: imò alij satisfacit inedia, alij cibi par citas, alij soluta aluus, uel purgatio, uel frequen tius balneum: alij sola exercitatio, uel multa frictio, abundè fuit. Sed nec purgatio in sola uitiosi succi abundantia conuenienter administratur, nisi etiam magnitudo ipsius morbi sit ipsi cacochymiae coniuncta. Sic enim ulceribus atque uulneribus omnibus quoties ualida sunt, purgationem ess utilem est professus Hippocrates, quòd nimiri &insigniter uacuet, &ad diuersum trahat. Vni uersa autem uitia, trifariam grauia ualidaque reddun tur: nempe uel propter afflictae partis praestantiam, uel propter affectus magnitudinem, uel propterea quòd sint cacoëthe. Vulnus igitur quod intra thoracem, peritonęumue penetrat, non paruum periculum adfert, praecipuè si interiorum quicqua sit simul conuulneratum. Quinetiam cacoëthe sta tim fieri, quaecunque in articulis accepta uulnera sunt, id quoque omnes ferè sciunt. Vbi enim tendones, &nerui, &carne uacua, osculentaque sunt loca, huc doloris, uigiliarum, conuulsionis, &deli rij periculum instat. Tum haec igitur uulnera, tum quae adeò sunt magna, ut suturis aut ligaturis in digeant, purgationem desiderant. Ad haec, quibus periculum corrumpendi ossis impendet, ea utique non sunt absque magnitudine phlegmones. Quaecunque uerò exeduntur, ea tum cacoëthe sunt, tum malorum succorum soboles. Herpetes quod à bilioso excremento ortum habent: caeteraque diuturna omnia, ex huiusmodi quapiam causa proueniunt. Quare in omnibus his meritò purgare per aluum iubet Hippocrates. Si igitur ualenter etiamnum fluxio irruat, reuellere ad contraria stu debimus: utique si in superioribus ulcus consistat, per inferna purgantes: sin antem in inferiori bus sit, superiorem uentrem uacuantes. At si iam fluxio restitit, atque in membro inhaesit, deriuar per uicina magis expedit: cum &in propinquiora translatio, &purganti medicamento tum accessus, tum attractus, è uicino, sit promptior. Magnitudo autem morbi, ceu scopus quidam san guinis detrahendi, aut purgationis adhibendae à nobis constituenda est. Quem sanè scopum inuenit primus GOOSanguinem mit tendum esse vbi cunque magnetudo morbi cum virium robore con spirauerit, vel si anguinis concurus non adsit. Sanguinis redunlantiam non postulare sectionem venae Purgationem in sola cacochymia non administra ri commode, nisi etiam magnitu do ipsius morbi eam postulet. Vitia omnia tr fariam grauia red duntur Vulnera articu orum euadere ca coethe Herpetes à bilis