# Epitome Galeni operum 861.5-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 861.5 to 861.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/861.5

Eligenda uerò alimenta sunt, si quidem ad cicatricem perducere, aut ulcus gluti nare studemus, tum austera, tum glutinosa, & quae minimè rodant. Sin emundare, quę modice abstergeant: quod munus mel non coctum, praeter caetera praestat. Ac uoco sanè austerum, id quoc astringens dicitur: ut acerbum, quod impensè est austerum. Ergo internis ulceribus opitulantur hypocistis, balaustium, punicorum cytini, galla, malicorium, terra Samia, Lemnium sigillum, rhois, 50 rosarum succus, acacia, aliaque id genus, quae citra incommodum uiscerum, praesidium internis uisce ribus afferunt. Danda uerò haec sunt, ex aliquo astringentium decocto, uel mali cotonei, uel len risci, uel clauiculorum rubi, uitisue, uel myrtorum, uel denique ex uino aliquo austero. Cauendum tamen à uino est, ubi phlegmones suspicio adest Sunt autem & praeparanda id genus medicamenta, cum eisque miscenda etiam, tum tragacantha tum gummi: praesertim si ob gulae ulcera exhi 60 beantur. Sed & gargarizare quoque iubendus est, qui ad fauces & paristimia his utetur. Ad ulcus autem quod in aspera sit arteria, ut supinus quamdiutissimè in ore teneat, ac omnes qui illic sunt musculos laxet, remittatque, praecipiendum: in fluit nanque sic sensim & paulatim de medicamento aliquid sensibiliter & manifestè in ipsan arteriam. Nam & cùm naturaliter sese habet, sci re licet potionis nonnihil illuc percolari. Semper autem cauendum est, ne largius quicquam, & per mediam spiritus uiam, influat: alioqui excitabit tussim.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
