Latin
GALENI PERGAMENI
Galenus, Epitome Galeni operum 863
Unproofread scanNot analysed yet
Iam uerò medicamentis omnibus, quae tho racis &pulmonis ulceribus sunt destinata, me admiscendum est: quod quidem digestionis eorum in corpus, ac celeris transitus, ueluti uehiculum e rit, cum eo, quòd neque nocebit ulceri. Ad eundem modum, quoties in uesica &renibus consistit uitium, non solum mel ipsum, sed etiam diureticorum aliquoc ulcerum medicamentis miscere oportet. Caete rùm partes exulceratę, tum ex earum substantia, tum functione, tum utilitate, tum positu, tum figura, facilè discernuntur. Itaque non modò illa quę diximus, sed etiam complura alia, ex figura partium, posituraque indicantur. Etenim cathetere omnino probè uti nequeas, nisi &positum, &fi guram totius uesicae planè perspectam habeas. Ergo in hisce omnibus non parum ad totam cu rationem locus affectus indicat. Porrò ualentio ra medicamenta requirunt, affectus in alto deli tescentes corpore, quàm qui in summa superficie consistunt. Ecchymosis omnis, uacuationem pro curationis remedio indicat. Quare calfacien tibus huic, &modicè siccantibus medicamentis est opus. Quòd si ecchymosis altius descendat, non fuerit usus cucurbitulae inutilis: quod quidem instrumentum fuit à medicis, ad uiolentam attractionem excogitatum. Ergo si euocatum celeriter ecchymoma sit, facilè coalescet rupta ipsa caro. Sin longiore spacio, sordes multa subnascens, medium inter ulceris labra spacium occupat, ita ut iam coire ruptio non possit, sed tantum psa labra propè admoueantur