# Epitome Galeni operum 863-2

Galenus, Epitome Galeni operum, GALENI PERGAMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/863-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/863-2

GALENI PERGAMENI de medendi methodo lib. V. Onstratum igitur est, omne ulcus siccan tia medicamenta requirere. Caeterùm quod sinum habet, ut minus sanè quàm reliqua, sic ea quae praeterquam quòd modicè sic cent, etiam abstergendi facultatem possideant, desiderare. Quod uerò coniungi sibi labra postulat (cuiusmodi sunt cruenta) huic tum quae magis etiam siccent, tum quę citra abstersionem leuiter astringant, esse opus. Iam quae ulcera per duci ad cicatricem postulant, haec non solun magis adhuc siccantibus, sed etiam strenuè astringentibus remedijs egere. Quòd si caro eoru praeter naturae modum intumuit, acria & deme lientia desiderare. Si quod uerò aliud symptoma ulceri adiunctum erat, ab eius natura curationis indicatio sumebatur: atque ex hac rursus petebatur remediorum facultas. Si nanque sordes innasceretur, quae hanc tollerent opus esse: eaque omnia abstergendi uim habere, multò sanè maiorem, quam ea quae carne implerent. Ac si agglutinaturum medicamentum esset, siccans, astringensqu id esse debere. Si carne impleturum, siccans & ab stergens: atque in singulis reliquorum, uti dictum est. Si uerò intemperata subiecta caro esset, primum per contraria succurrendum esse illius intemPotionis non nihil semper in asperam delabi arteriam.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
