Latin
869.1 to 869.5
Galenus, Epitome Galeni operum 869.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
laeuigata, &cum acerrimo aceto, quousque ad lu prici mellis consistentiam deueniat, coacta. Porro quod tetrapharmacum dicitur, siccare ulcera id genus prorsus non potest: at maturare phlegmo ntem potest, augereque affectae partis putredinem. Itaque audiendi locus, quoniam siccissimus est, idcirco medicamentis eget quae uehementissimè sic tent. At oculo exulcerato, collyrium fortasse quod ex thure conficitur, expedit: naribus uerò, quod multò sanè magis siccet, quàm ut conueniat oculis, minus autem quàm ut auri quadret. Vicerum uerò quae in ore accidunt, quaecunque admodum numida existunt, praesertim si proximè adhaerent ossibus, ea medicamentis egent quae uehementer siccent: ueluti diphryge, tum ipso per se, tum ex mel le, &uino, &mulso: praeterea &ea quae iris dicitur, &quae anthera: hisque uel siccis, uel ex melle, uel mulso, uel uino. Vtile uerò ad talia est &Musę me dicamentum, praeterea rhois succus, &omphacium, aliaque strenuè siccantia. At quae simpliciora 20 bris ulcera sunt, haec sanare commodè possunt etiam medicamenta quae modicè siccant: ueluti quod ex moris conficitur, &quod ex rubi fructu, &quod ex succo corticis iuglandium uiridis, atque etiam his magis, quod ex musto &cupressi sphaerulis constat. In uniuersum autem, genus quidem medicamenti, ab ipsa curandarum partium substantia &affectu est sumendum: utendi uerò mo dus, à figura &situ. Siquidem quae in uentriculo, pectore, &pulmone ulcera constitere, per ea quae 30 eduntur, bibunturque, curanda sunt. Quae uero in intestinis, bifariam. Nam quae uicina uentriculo sunt, his per comesta bibitaque succurritur. Quę ue rò inferius sunt sita, per ea quae inijciuntur: quippe neque ad ea quae uicina uentriculo sunt, subire potest quod per sedem infunditur: nec integris ui ribus ad inferiora pertingere, quod per os sit ingestum. Quamobrem thoracis atque pulmonis ul cera, tum difficilius ijs quae in uentriculo sunt, sanantur, ut quorum situs longius absit, atque idcir- 40 co medicamentorum uis remittatur: tum propter hoc ipsum multò ualentiora ea quae deuorentur praesidia requirunt, quàm si ipsis statim ulceribus dmouerentur. Quòd igitur pulmonis atque thoracis ulcera expurgentur per tussim, uentriculi autem per uomitum &deiectionem, id ob ipsarum partium contingit formam.