# Epitome Galeni operum 869.6-7

Galenus, Epitome Galeni operum, 869.6 to 869.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/869.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/869.6

Caeterùm qui è uentriculo eluere pus uolunt, non sine periculo uomitum prouocant: sicuti si aliter infixam illi pitui tam per oxymeli & radiculam detergerent. Tutius 50 taque est deiectione uti, quum uomenti periculum sit, ne & quod exulceratum est dilaceret, & succum quempiam inutilem ex uicinis attrahat. Porrò si in pulmoneruptum uas sit, scire licet, nisi protinus, antequàm excitet phlegmone, glutinetur, id postea insanabile fore. At ulcera interioris tunicae asperę arteriae, & praecipuè laryngis, curationem sanè recipiunt per medicamenta humida quidem, sed facultate exiccantia: quae retinentur ore, paulatimque per fauces defluunt, idque aegro iacente subino. Lac etiam, ad talia ulcera unicè commenda tur, sed praecipuè quod Tabijs habetur, quum nimirum illic locus sit satis aeditus, & aër circundatus siccus, & pascuum pecoribus salubre. Licebit autem tibi similem locum etiam arte parare, inserereque in eo agrostim, lotum, polygonum, melissophyllum, lentiscum, arbutum, rubum, hederam, cytisum, & alia id genus. Iam uerò lac bubulum, cras Lac bubulum. sum natura est: asininum, tenue: caprillum denique Asininum. Caprillum. mediam consistentiam sortitur. Verùm muliebre ac multebre ta lac tabidis auxiliatur eximiè, quum naturae hubidis esse maximanae sit admodum familiare.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
