# Epitome Galeni operum 873.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 873.1 to 873.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/873.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/873.1

re, bubones largo oleo fouendos esse. miscebis, tunsum cribratumque cuphorbium reliquis immittes liquatis. Esto uerò pondus eius, pars co rae duodecima. Sin siccam, sicuti quae colophonia dicitur, utique oleum pusillum desiderabit cuphor pium. Itaque uulnerati nerui curatio medicamenta postulat, quae & tepidum calorem excitent, & ualenter siccent: tum quae ex substantię suę natura & at trahendi uim habeant, & tenuium sint partium. At si neruus non punctus, sed per directum sit caesus, nudusque diuisa cute ostendatur, uim cuphorbij non 10 feret, ita ut quum interposita cutis est, ferre potest. Quare tunc optimè calce elota, & in plurimo pleo soluta utere. Salutare etiam est medicamen, quod ex pompholyge medicamentum fit, si in largo sit re saceo liquatum. Quod utique melius fuerit, si tum ro saceum ipsum, tum oleum, salis sit expers. Porrò qua ex metallis constant medicamenta, ea elota omnia esse debent, si citra morsum sint siccatura. Salubre uerò medicamentum est, quod ex melle soluto in oleo insulso constat. Cera praeterea, terebinthinaque, si 20 his misceantur, elui prius debent. Quippe medicamentis omnibus quae laueris, acris mordensque sanies eluitur, abstergiturque. Si uerò robustus sit qui uulnus accepit, & cui corpus sit à superuacuis humoribus mundum, in hoc fas est ualentior bus remedijs nonnullis uti: cuiusmodi sunt linamenta imbuta pastillis Polyidę, sapa solutis, & su per aqua calida tepefactis. Nam eorum quae uulneratum neruum contingunt, nihil esse frigidum debet: quam doquidem ea pars maximè sensilis est, & principi partium primati continua, & temperamento suo frigida. Quorum omnium occasione facile à frigido offendit, & suam offensam impertit cerebro. Quòd si ex ijs fuerit qui perueniunt ad musculos (sunt enim hi instrumenta uoluntariae motionis) etiam conuulsionem facilè accersit. Idem fore & in tendonibus expectabis, ijsdem de causis. Sanè oleo per fundere tale ulcus non conuenit: nam oleum uiri bus illius pastilli est aduersum, ulcusque sordidum reddit. Nec enim parum interest, nudone neruo, an 40 per interpositam cutem admoueas.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
