Latin
873.5 to 873.7
Galenus, Epitome Galeni operum 873.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Abluenda igi tur à uulnere est sanies per lanam mollem specillo circumuolutam, ac in principio quidem sapa madefa ctam, expressamque: postea uerò etiam uino dulci sed omni mordente qualitate carente. Nam quaecunque dulcia pariter &fulua sunt, ut Falernum ad id in utilia existunt. Quippe acria sunt omnia talia, &supra modum calida. Vicere uerò iam ad cicatricem ueniente, quae alba planè sunt, &tenuia, nec multam aquam tolerant, nec odora sunt, ea dulcibus praestant. Aquae uerò usum ad neruum uulneratum perpetuò fugies, sicuti &catapla sma relaxans. Ad iam dicti pastilli usum proxime illud medicamentum accedit, quod diachalciteos uocant. Liquari autem id debet, aestate rosaceo, hyeme Sabino oleo. Quòd si Polyidae pastillus non suppetat, Andronis uel Pasionis, loco eius su mendus est: uel noster, qui etiam omnibus eis est ualentior. Vbi uerò neruus alicui transuersim est uulneratus, detrahere largius sanguinem expedit: ac tenui magis, quàm in illis, uti uictus ratio ne: tum in quiete omnino ac lectulo molli hominem continere: tum oleo calenti ubertim in axillis, collo, tendonibus, ligamentis, &capite uti. Quòd si uulneratus neruus ex ijs sit qui in crure habentur, sicuti quum in manu est, alae, ita in his bubo nes largo oleo imbuendi: tum per totam spinam ad Contusi nerui cu collum &caput ascendendum. At contusi nerui ratio. ubi cum eis est simul &ipsa cutis contusa, catapla smate ex oxymelite &fabacea farina curantur. Qui uerò absque cutis simili affectu, contusi sunt, ijs oleum calens, atque tenuium partium, auxilio est.