# Epitome Galeni operum 875.1-4

Galenus, Epitome Galeni operum, 875.1 to 875.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/875.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galenus/epitome-galeni-operum/875.1

Abdomen vulneratum consuendi secundus mo dus. nisi quòd procidit, illicò in suum reponatur locum, inflatur, surgitque in tumorem: quo fit, ut per angu stum foramen immitti nequeat. Quare minus graue per huiuscemodi uulnera, mediocre foramen est. Principiò itaque id agendum est, ut intestina quę ex ciderunt, in suum recondantur locum. Secundò, ut ulcus suatur. Tertiò, ut medicamen imponas Quartò, ut ne qua praestantior pars simul afficia tur, prospicias. Si ergo adeò paruum sit uulnus ut inflatum intestinum ex frigore ambientis aëris remitti nequeat, discutiemus flatum spongia molli, & ex calente aqua madenti, moxque expressa, intestinum ipsum calfacientes. Praeparetur ue rò interea uinum austerum calidum: quippe id magis calfacit quàm aqua, roburque intestino addit. Quòd si huic quoque praesidio, intestini inflatio non cesserit, incidendum peritonaei tantulum syringotomis est, quantùm ei quod excidit, repo nendo sit satis. Scalpelli uerò quibus acies utrinque habetur, aut quibus cuspis acuta est, sunt om nino fugiendi. Situs autem laboranti sit talis, ut quae uulnerata pars est, sublimiorem semper locum obtineat. Cauendumque magnopere est, ne id quod exciderit, degrauetur quicquam ab intestinis alijs. Qui igitur intestina per magnum uulnus prolapsa, reponere in propriam uult sedem, is ubi totum uulnus manibus suis extrinsecus ap prehenderit, debet intrò reprimere, tum constrin gere, ac exiguum semper suenti praenudare: quin etiam id ipsum quod assutum est, modicè compri 30 mere, quoad totum persuatur. Quoniam igitur coire coalescereque oportet cum peritonaeo abdomen, incipiendum quidem à cute est, atque ab exter no introrsus acus inijcienda. Vbi uerò tum cutim, tum rectum musculum totum transierit, prae terito quod ei subest peritonaeo, per reliquum pe ritonaeum eam ab interno extrorsus inijcies, atque inde per reliquum abdomen ab interno extrà trans mittes. Vbi hoc penitus penetrauerit, rursus ab ex terno introrsus idem abdomen est perforandum.

---

Galenus (with Andrés de Laguna), Epitome Galeni operum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Epitome_Galeni_operum.
